|
Tempus custodiendi et tempus abjiciendi. Tempus est ut electos suos
Deus, quia forsitan adversis frangi potuissent, a tentatione custodiat;
et rursum tempus est abjiciendi, ut eos, cum molestiis exercendi sunt,
velut iratus salubriter ad tempus ad tentationem exponat. Sed et malos
Deus in hac vita saepe a molestiis ingruentibus tutos atque quietos
custodit, ut eos postmodum in judicie tanto gravius abjiciat quanto
patientius hic etiam, dum protegit adversarios, portat. Sed et homo ipse
multa pro tempore custodire debet, quae postea in tempore suo abjiciat:
quae et suo tempore custodita possint servanti ferre subsidium; et
rursum, nisi tempore suo abjiciantur, facere impedimentum. Terrena
namque substantia recte pro tempore et ad carnis sustentationem
custodienda est; et rursum tempore suo, si periculum animae in illa
constare cognoscitur, sine dubitatione abjicienda. Multa quoque in
spirituali disciplina et studio virtutum sunt, quae pro tempore nunc
custodire, nunc vero abjicere oportet: ne si forte opus virtutis sine
discretione agatur, idipsum ad culpam constet, quod pro merito reputari
potuisset. Omnia enim tempore mutantur, et non est aliquid quod semper
idipsum permaneat; et ideo qui vivit sub tempore debet causas et
proventus rerum omnium temporibus compensare.
|
|