CAPUT 14

Tempus scindendi, et tempus consuendi. Omnis qui in carne secundum carnem vivit, per carnis affectum quasi unum est cum iis quae caro concupiscit. Necesse est ergo ut homo qui a carnalibus ad spiritualia convertitur, prius animo ab iis quibus per affectum inhaeserat avellatur. Tunc siquidem libere se spiritualibus per amorem conglutinat, cum de terrenis affectibus nihil superest quod ejus mentem in desideria aliena avertat. Itaque tempus est scindendi, ut prius homo mentem a desideriis terrenis avellat; postea tempus consuendi, ut animo per amorem spiritualem aeternis et permanentibus bonis adhaerere incipiat. Nec hoc praetereundum videtur quod ea quidem quae scinduntur, substantialiter unum sunt; ea vero quae consuuntur, essentialiter quidem diversa sunt, sed mediante vinculo fili quasi accidentaliter unum fiunt. Sic enim omnis homo corruptibilibus et perituris unitur per naturam, sed efficitur particeps aeternorum per gratiam. Sic quippe consuuntur humana et divina in unum, ut quae duo fuerant per naturam, fiant unum per gratiam. Compunctio siquidem ipsa acus est, et dilectio filum; et facit viam acus, et perforat utrumque, ut filum utrumque contineat. Neque enim consutio aliter fieri potuisset, nisi utrumque foraretur et utrumque contineretur, quia discederet alterum ab altero, et facile se ab unitate divideret, si utrumque vinculum non contineret. Propter hoc utrumque perforat acus compunctionis, et filum dilectionis connectit utrumque, ut stent simul, et non discedant ab invicem. Humana quippe perforat acus compunctionis, quando culpam persequitur; divina perforat, quando occulta aeternorum scrutatur. Sic enim gemina constat compunctio, et est irriguum superius, et irriguum inferius (Josue, XV). Per irriguum superius perforantur divina, et per irriguum inferius perforantur humana. Per compunctionem quippe, quae de culpa surgit, transfigitur peccatrix conscientia; et per compunctionem, quae surgit de desiderio aeternorum, penetrantur occulta. Illa subtiliter conscientiam penetrat, ut pellat noxia; ista profunda consideratione invisibilia scrutatur, ut apprehendat amata. Sic utrumque perforatur, et utrumque transfigitur: alterum dolore, quo reatus eruitur, alterum desiderio, quo concupita requiruntur. Posthaec succedit filum amoris: quo utrinque vinculum unitatis efficitur, ut ab invicem deinceps juncta non separentur. Utrinque enim amor surgit, et concurrit vinculum dilectionis in unum, quia mens humana respiciens videt illic quanta sibi commissa per misericordiam; divina vero considerans, contemplatur in eis, quanta sibi sint promissa ad gloriam. Et utrumque diligit, et fit nexus charitatis in ambobus, quia dulcis est misericordia ad gloriam, et gloria jucunda ad misericordiam. Et non potest dilectio horum separari, quia consutio facta est, et firma stant vincula charitatis aeternae. Tempus igitur scindendi tunc fuit, nunc autem tempus consuendi.