|
Tempus tacendi, et tempus loquendi. Qui audit, inquit Scriptura, dicat:
Veni (Apoc. XXII). Qui enim prius aurem cordis per obedientiam ad verbum
Dei aperit, ille postmodum recte ad loquendum proximo linguam resolvit.
Nam qui prius per obedientiam in verbo aedificationis alteri tacere non
didicit, noxae subjacere convincitur, si alios ipse docere praesumit.
Igitur prius est tempus tacendi, ut discat homo quod doceat; et deinde
tempus loquendi, ut qui veritatem jam cognovit, loqui eam in tempore suo
non erubescat. Utrumque enim culpa est, et cum videlicet homo temere
praesumit quod non debet, et cum per negligentiam torpet ab eo quod
debet. Et ideo prius cavendum ne committamus illicita, postmodum
studendum ne debita negligamus. Tempus tacendi, et tempus loquendi.
Succedunt sibi tempora et venit tempus post tempora.
|
|