CAPUT 16

Tempus dilectionis, et tempus odii. Si quis dixerit in tempore dilectionis tempus esse loquendi, et tempus tacendi in tempore esse odii, ut non detur sanctum canibus, neque margaritae projiciantur ante porcos (Matth. VII), sed ponat justus digitum super os suum, quando dies mali sunt, et obmutescat, cum consistit peccator adversus eum: nonne ideo justitia venit in terram, ut peccatores arguantur, et ut convertantur iniqui, ne pereant? Propterea ambigua sunt tempora, quoniam ipsorum est in incertum percurrere. Nihil tamen sine tempore est, sive dilectio sit, sive odium. Tempus enim habet dilectio, et tempus odium. Cui enim praecipitur ut proximum diligat sicut seipsum, eidem dicitur ut odiat semetipsum. Unde constat quod qui Deum amat sicut se, cum in Deo diligit proximum: sic contra Deum nec diligere novit semetipsum. Tempus ergo est dilectionis, et tempus odii, ut qui pro Deo studemus inimicos diligere, cum causa Dei laeditur, non praesumamus etiam amicos amare. Est adhuc alia dilectio, et odium aliud: ut quisque carnem suam, et in iis diligat quae infirmitati sustentandae necessaria sunt, et oderit in iis quae desideria prava exposcunt. Tempus itaque dilectionis est, et tempus odii, quoniam oportet nos, quandiu sub hujus mortalitatis defectu vivimus, et contradictionem peccati in carne nostra portamus, magna adhibita discretione pensare, quando et fatiscentem naturam per compassionem fovere debeamus, ne concidat, et quando rursum surgentem in carne motum vitiorum affligendo premere, ne convalescat. Scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit (Ephes. V). Et rursum dicitur: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Unde patenter ostenditur quod et diligenda caro est, quantum pertinet ad compassionem naturae: et rursum quantum ad castigationem culpae spectat, odienda. In quo quia magno discretionis moderamine opus est, tempus praescribitur dilectionis et odii, ut medio incedentes limite neque suffocemus naturam, dum culpam persequimur, neque culpam nutriamus, quando naturam fovemus. Sed quia hoc sine labore magno et lucta gravi fieri non potest, subjungitur: Tempus belli, et tempus pacis, ut simul agnoscat homo, et quod nemo sine pugna ad victoriam pervenit, et quod qui legitime certat, post adeptam victoriam in pace requiescit. Idcirco enim post tempus belli tempus pacis ponitur, ut qui concertationis pondere frangi poterat, de pacis dono consoletur. Tempus belli, et tempus pacis. Tres sunt qui bellum suscitant contra nos: videlicet diabolus, et mundus, et caro nostra. Hos enim omnes hostes se habere Paulus cognovit, qui pugnam se contra omnes suscepisse asseruit. Pugnam enim contra daemones sibi pariter cum omnibus fidelibus jugem esse testabatur, cum diceret: Non enim est nobis colluctatio contra carnem, et sanguinem: sed adversum potestates, et principatus; adversum rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Eph. VI). Rursum adversus mundum, id est homines perversos amatores mundi, pugnam sibi fuisse asseruit, qui se Ephesi contra bestias pugnasse narravit (I Cor. XV). Item adversus carnem propriam pugnam sibi incessabilem esse testatur, dicens: Sic pugno non quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Tres igitur sunt tyranni, qui contra nos exercitus suos producunt in praelium: et habent singuli acies suas instructas ad faciendum bellum animae. Diabolus siquidem adversus fidelem animam suggestionum agmina instruit: mundus prospera et adversa ad nos superandos producit: caro vero desideriorum carnalium turbas excitans, contra nos in praelium exsurgit. Sed contra hos omnes oportet fidelem animam viriliter decertare, et ad debellandas adversae potestatis vires, virtutum jacula, Dei protectione munitam, exercere. Diabolum quippe vincimus, si cum perseverantia ejus suggestiones suscipere recusamus. Mundum vincimus, si et constanter prospera ejus despicimus, et patienter adversa toleramus. Carnem autem vincimus, si pravis ejus desideriis non consentimus. Sed hostes semel victi non statim cessant, ut pax continuo esse possit; sed tentant iterum, et iterum moliuntur, et conantur quomodo possunt: et saepe quasi audentes, cum sint timidi, ipsi cum terrore impetum faciunt, ut probent quid sit animi in nobis; saepe insidias struunt, et progrediuntur occulte ad explorandum, et celant se, et volunt esse occulti, donec improvisi superveniant. Et in his omnibus pericula multa oriuntur, et circumspectio quotidiana, et timor undique: et fit bellum magnum, et diuturna concertatio, donec pars nostra convalescat omni modo, et desperantes prorsus cessent, et discedant a spe sua; ut aut deterreantur a nobis aut in nostram ditionem subjiciantur. Nam, et hoc sine dubitatione proveniet, si non defecerimus a spe nostra et patientia bona, ut tandem pax plena et integra restituatur post consummatum laborem concertationis. Tunc enim fugabitur a nobis diabolus divina virtute, ut non audeat praesumere adversum nos; sed territus fugiat, et abscedat in confusionem. Mundus quoque ipse, qui saevire in commotionibus suis consueverat, pacabitur, et carnis desideria spiritu roborato sopientur. Tunc in tempore pacis nostrae recordabimur temporum antiquorum, quando bellum fuit, et non poenitebimus tunc: sed laetabimur, et exsultabimus pro diebus in quibus vidimus mala; et erit pax dulcis in gratulatione praeteritorum laborum. Propter hoc tempus belli est, et tempus pacis