CAPUT 17

Quid habet amplius homo de labore suo? Quid amplius habet quam bellum et pacem, dilectionem et odium, et universa alia, quae temporum proventus rota suae volubilitatis educit? Non ergo amplius habet de labore suo quam bellum et pacem: quoniam hoc labore suo non potest, ut habeat solam pacem. Igitur nec labore suo pacem habet, sicut voluntate sua bellum non habet. Omnia enim nutum sequuntur dispositionis supernae: neque arbitrio humano temporum momenta subduntur, ut hoc, vel illud, eveniat; sed patitur legem homo in omnibus, sive volens ad meritum, sive nolens ad tormentum. Non igitur confidere debet homo in labore suo, neque in actis suis spem ponere, quasi possit ipse, vel quod desuper non ordinatum est efficere, vel quod dispositum est impedire. Nihil enim labor hominis universis adjicere potest, ut quid amplius sit: quia justa Artificis moderatio sic cuncta in aequitate disposuit, ut omne, quod sine ejus cooperatione nititur, universitatis ordinem deserens, ad non esse potius moveatur.