|
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Si in
obedientia mandati perstitisset homo, non esset de numero illorum quae
tempus habent sub coelo, et transeunt. Nam, si mente per iniquitatem non
defluxisset, etiam corpore stabilis maneret per immortalitatem. Neque
tunc sub coelo esset, ut cum iis volveretur, quae tempore transeunt; sed
summo et vero bono inhaerens, non subderetur momentis temporum, fixus
per contemplationem in soliditate aeternorum. Ipsa enim aeternitas
coelum erat, ubi mente fixus tempore mutari non potuit; quia supra
tempora elevatus, subtus se labentia cuncta despexit. Postquam autem cor
suum declinavit, ut illud per concupiscentiam rebus mutabilibus
subjiceret, quasi de coelo lapsus coepit deorsum cum iis quibus
inhaerebat defluere, et per volumina mutabilitatis suae ductus temporum
momenta sentire. Hinc mens humana temporibus obnoxia facta est; ut in ea
jam mala cum bonis vicem habent, quam sola prius bona sine vicissitudine
quietam et inconcussam possidebant. Propterea omnia tempus habent, et
suis spatiis transeunt universa sub coelo, ut ille quoque qui se per
amorem mutabilibus subdidit, lege aliorum suae mutabilitatis fluctibus
agitatus, quietus stare non possit. Sic ergo tempora venerunt in cor
humanum, quando multa desideria introicrunt in illud, et mutabilitas
illic dominari coepit: et venerunt alia, et alia discesserunt; et facta
est fluctuatio et inconstantia magna. Jam enim cum mundo visibili mundus
invisibilis volvebatur, et coeperunt in eo temporum momenta discurrere,
et esse anni, et menses, dies, et noctes, sementes et messes, pluviae et
siccitates, fecunditates et sterilitates. Omnia enim ista in
spiritualium natura adducta similitudine corruptibilium noxa peccati
peraguntur, ut natura ad aeternitatem facta, ei quae temporaliter
transit, prave associata similiter in alterationem deficiat. Surgunt
quippe germina virtutum ex radice prima, et pergunt ut crescant, et
veniant in effectum consummationis. Et veniunt contra vitiorum ortus, et
zizania superseminata; et extollunt se ut suffocent ea quae recta sunt,
ne prosperentur; et fit magna exspectatio, et periculum grave spei
admistum et timori. Nam pluviam gratiae, et stillicidia veritatis suae
si effuderit Deus in animam sitientem, surgit messis virtutum proventu
multiplici; et veniunt anni fecunditatis et tempora serena illucescunt
nubilo ignorantiae depulso. Sin autem auferat beneficia sua iratus, et
contineat benedictionem suam ut judicia sua exerceat, tunc tristia
tempora succedunt, et marcent genimima bona in siccitate, et tribuli et
spinae vitiorum multiplicantur ad laborem et dolorem homini peccatori.
Et in his omnibus tempora sua patitur anima peccatrix, coelum desuper,
quod perdidit, aeternitate immobile prospectans, cum ipsa deorsum
volvatur temporalis: et in ea pertranseant spatiis, et mensuris suis
quae stare non possunt omnia. Et ideo omnia tempus habent, et spatiis
suis transeunt universa sub coelo.
|
|