CAPUT 4

Tempus plantandi et tempus evellendi. Plantantur in malis bona, cum per exhortationem vel admonitionem rectam aliquando bona suscipiunt; evelluntur autem postea, quando prava suggestione conquassati, bona coepta amittunt. Nascuntur itaque per propriam voluntatem, plantantur per alienam admonitionem; moriuntur autem, cum propria desideria a bono tepescunt; evelluntur, cum alia supplantatione concidunt. Et in his omnibus habent mali tempora sua, in quibus justo judicio disponuntur, sive ad hoc sive ad illud: et ubique praeveniunt bona, et mala subsequuntur praevisis ad malum. Deinde sequitur vita bonorum in qua mala praecedunt ut bona subsequantur, et ipsa mala quae praecurrunt, in bonum cooperantur.