CAPUT 7 |
Tempus flendi et tempus ridendi. Prius flere debet homo pro iis quae prava ipse commisit, ut deinde secure rideat in iis quae a Deo bona accepit. Nisi enim praecedens fletus in contritione conscientiam abluat, in vanum risus pro iis quae foris laeta sunt sine interna jucunditate exsultat. |