|
Modo de temporibus exivimus, sed utinam pervenissemus ad aeternitatem!
Restant enim, adhuc multa, et plurima volvuntur circa nos: et iterant
rursum tempora orbem suum usquequaque, ut non sit finis, donec omnia
fuerint consummata. Sequitur quippe post mutabilitatem rerum gravis
confusio animorum: quoniam pergunt corda super volumina, et transitus
temporum, ut non stent in veritate, sed defluant cum eis quae vadunt ut
transeant. Propterea cessat ab his omnibus quae foris nutant, et
fluctuant quasi modica sint universa haec et non valde ad periculum
operantia: et convertit se introrsum, et ingeminat illic querelam de
vanitate quae abscondita est: et illam gravi examinat conquestione super
eam quae foris paret aliena. Non enim nocuisset mutabilitas rerum, si
animorum mutabilitas non fuisset: quoniam idipsum bonum erat, ut
transitoria pro tempore mutent speciem, sed non erat bonum ut judicia
mentium humanarum deserant veritatem. Non itaque causamur quod tempora
varia sunt, quoniam bonum est: sed causamur quod varia sunt humana
judicia: quoniam hoc bonum non est. Neque enim veritas a se esse potest
alia: quia, quod bonum est in veritate, malum non est: et quod in
veritate bonum non est, malum est. Quare ergo judicatur quod hoc bonum
est, et hoc malum est; et judicatur quod malum est hoc, et hoc bonum
est: cum in veritate vel bonum non est, si malum est, vel malum non est,
si bonum est. Alter dicit, Bonum est, et alter dicit, Malum est: et qui
dicit, Hoc bonum est, dicit Illud malum est: et qui dicit Malum hoc est,
dicit Illud bonum est: et omnes male dicunt, quia totum bonum est. Hoc
autem solum bonum non est, quod male dicunt de illo quod bonum est.
Quapropter bona sunt omnia: et soli mali illi sunt, qui prae caeteris
omnibus boni esse debuerunt. Caetera enim omnia sunt quod esse
debuerunt, et ipsi soli non sunt quod esse debuerunt: quia veraces non
sunt, et in veritate non sunt; et ideo bona sunt omnia in eo quod sunt,
ipsi autem boni non sunt in eo quod sunt, quia non sunt quod esse
debuerunt. Hoc itaque inter caeteras vanitates, et ipsum pro vanitate
magna numeratur, et cunctis solum vanitatibus comparatione praeponitur.
|
|