|
Et dicit:
Vidi afflictionem,
quam dedit Deus filiis hominum,
ut distendantur in ea.
Quae est enim illa afflictio?
Cuncta fecit bona in tempore suo: et mundum tradidit disputationi eorum;
ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad
finem. Ergo mutabilitas rerum non affligit hominem, sed disputatio sua
ipsa affligit eum. Et merito: quia disputatio inquietudinem semper
significat et concertationem. Et ideo mutabilitas rerum, labor hominis
non est; sed quod ipse inquietus factus est, hic est labor illius. Et
ipsa inquietudo disputatio magna est, quam habet homo in instabilitate
sua, ut non sentiat idem: quoniam divisus est, et alius factus, ut non
sit unus totus. Considerate nunc magnam disputationem quam exercet homo
super terram. Multa enim est, et prolixa, et involuta nimis: ut non
facile finem habere possit, donec homo ipse finem accipiat. Et nunc, ut
credatis, videte quam multas ab initio curiosi sapientiae de operibus
Dei sententias formaverunt: et nemo fuit usque adhuc qui negotio huic
tam grandi finem imponere potuisset. Et litigant adhuc quotidie, et
concertationibus pugnant disputantes: et dicit alius Hoc est, et alius
dicit Non est, sed est aliud; et dicuntur multa, et confinguntur quasi
fabrefacta mendacia opinionum de judicio rerum. Et plurimi asserunt quod
nihil est nisi ipsum quod videtur, et veniunt alii, et contestantur quod
nihil vere est nisi ipsum quod non videtur. Et in his omnibus congerunt
et multiplicant argumenta sua, et texunt rationes, et quasi rationes: et
est cuique ratio existimatio sua. Proposuit enim Deus opus suum in
oculis hominum, ut interroget corda ipsorum de eo: et ipse retrorsum
absconditus latet, donec experiantur exercitationem nostram in illo. Et
hauriunt sensu, et corde dijudicant, et proferunt plurima de thesauro
judiciorum suorum, et de profunda abysso phantasiarum, et opinionum
falsarum suarum et cogitationum inanium. Et dicunt alii quod natura sola
est, et non est aliud; et Deus nihil est, sed timor vanus adinvenit
omnia; et sic fuit semper quod est ab initio, et ante initium sine
initio. Et volvuntur saecula, et operatur seipsam natura, et renovat, et
non potest aliud esse quam semper erat. Alii contra proclamant et
litigant pro injuria creatoris, et defendere se putant quem impugnant
ipsi mendaciis suis. Dicunt esse opificem, qui de coaeterna sibi materia
universa finxerit, ut formam daret meliorem, et non cognoscunt isti
creatoris potentiam, sed abnegant de nihilo factum aliquid: negantque
horum, quae sunt quippiam in nihilum posse relabi: sed tantum in
alterationibus rerum operam conditoris consistere. Post hos alii
succedunt litigantes, et disputantes, et promittunt errorem tollere, et
manifestare veritatem et ipsi de nihilo cuncta facta confitentur, et
factum non esse per quem facta sunt omnia; et fuisse aliquando quando
creatum nihil fuit, et fuisse tunc ipsum qui semper fuit. Et habent isti
in suis dogmatibus quasi principium bonum, sed succedit malus finis. Qui
enim de rerum creatione quasi vera sentiunt, de subsistentia rerum
plurima mentiuntur, et non est finis disputationum et adinventionum
hominum. Fingunt essentias, et formas, et atomos, et ideas principalium
constitutionum, et elementa plurima, et nascentias infinitas, et motus
invisibiles et efficientias procreatrices. Et in iis omnibus
multiplicantur simulacra rationum, et fiunt disputationes plurimae, et
veritas non est in eis omnibus. Similiter enim qui dicit, falsum dicit,
et qui contradicit, falsum dicit, quia disputando et mentiendo omnes una
vanitate a veritate elongaverunt. Neque enim invenire poterit homo opus
quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Ex omnibus quae facta
sunt ab initio et quae facienda sunt usque ad finem, non poterit homo
invenire unum aliquid ut comprehendat illud, et sciat totum quod est
ipsum. Nam et si quidam videantur invenisse plurima, proposita erant
omnia, et quae occulta fuerunt nullatenus inveniri potuerunt. Tradidit
enim Deus mundum disputationi eorum, et proposuit eis opera sua, ut
viderent ea et judicarent. Et in iis manifestavit multa quae voluit
agnosci, et quae abscondita esse voluit, non potuerunt inveniri.
Propterea omnia quae cognita sunt in eis manifestavit Deus; et non
invenit ea homo sensu suo, donec revelarentur in eo quantum voluit Deus.
Quaedam namque foris proposita fuerunt, et quaedam intus revelata sunt,
et non invenit homo aliquid, ut sensu suo iret ad ea quae occulta
fuerunt, donec manifestarentur in ipso. Et si contendere voluerit quod
aliqua invenerit ipse, nunquid tamen omnia invenire potuit quae operatus
est Deus ab initio usque in finem? Et in ipsis quae invenit, totumne
invenire potuit quod fuit, et non reliquum permansit aliquid absconditum
et occultum quo non admissus est sensus ejus, ut inveniret totum? Nam si
totum invenisset homo, non esset disputatio ulla neque currerent
opiniones in adversum de iis omnibus quae in mundo sunt. Omnes enim
similiter mundum hunc videmus: et est positus ante oculos nostros, ut
traderetur disputationi nostrae; et videmus totum hoc ante nos, et
nescimus unde huc advenerit. Latet enim qui fecit eum, et praetendit
opus suum ante se, ut abscondatur, et manifestetur in eo. Factum quippe
simulacrum humanam contemplationem e vicino excipiens, facit ut
creatorem suum nec manifestum videre, nec ignorare similiter totum
possit. Propterea intellectus hominis exercitatus rerum specie surgit,
et ex eo quod se offert manifestationi secundum aemulationem veritatis
ad interiora scrutanda conatur; et habet principium in operibus Dei
primae contemplationis, sed non pervenit usque ad finem operum Dei, ut
capiat totum quod absconditum est. Si enim ad finem pervenire potuisset,
invenisset utique Deum, quoniam a quo sunt, ibi finem habent omnia et
consummationem. Non ergo pervenit ad finem, quoniam Deum invenire non
potuit, donec ipse se manifestaret in nobis; et confusi sunt scrutantes
scrutationes, quoniam defecerunt (Psal. LXIII), et non valuerunt, ut
comprehenderent, et finem facerent disputationum suarum. Propterea
stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. V), quia posuit mundum in
disputatione eorum, permanens ipse occultus donec deficerent disputantes
et quaerentes inania. Et non inveniet homo omne opus quod operatus est
Deus ab initio usque ad finem. Posthaec revelavit se Deus et exivit ut
inveniretur, cum gloriari jam non possit homo, quasi ipse sensu suo et
sapientia Deum cognoverit, qui in opere Dei scrutando defecerat. Ad hoc
ergo profuit quod mundus in tempore traditus est disputationi eorum, ut
non invenirit homo omne opus quod operatus est Deus ab initio usque ad
finem. Istae sunt disputationes hominum vana curiositate quaerentium
abscondita operum Dei, quas multiplicant sibi fabricando de iis quae
ignorant mendacia, et concortationibus muniunt errores suos. Et sunt
adhuc aliae quaedam disputationes in desideriis hominum multiplices
nimis et variae, et surgunt ex ipsis multarum studia vanitatum. Omnis
enim homo praefert quod diligit ipse, et trahuntur corda omnium in
infinitas scissiones, ut non consentiant in uno unquam. Alii lasciviam
et luxuriam et voluptatem sequuntur: inebriari et ludere et ridere et
saltare, et existimant hanc esse felicitatem hominis et jucunditatem
suavissimam. Alii honores ambiunt, et dignitates, et famam magnam in
populis, et commendant studia sua, et disputant gravi concertatione,
quoniam melior est portio ista in vita hominis. Alii pecunias cumulant
et coacervant opes, et putant securitatem comparare, et fiduciam magnam
contra ingruentem egestatem in tempore angustiae. Et laudant isti
providentiam et sollicitudinem dicunt meliorem, cum velint tamen securi
esse ipsi. Et sic quidem feruntur omnes in appetitus suos seorsum
singuli contraria approbatione; et disputant rixando, et dissentiendo
desideriis importunis. Et traditur mundus disputationi eorum, ut in ejus
affluentia experiantur singuli voluptates suas et probent, et videant,
et consumant in argumenta alterutrum adversum de se copia, illius
quisque quod ipse elegerit in approbatione desideriorum suorum. Et
rapiunt pertinacia magna quisque quod sibi ipse elegerit; et laudant
partem suam singuli, et fit disputatio magna et altercatio voluntatum in
variis aestimationibus quas pariunt desideria multa. Et in iis omnibus
non invenit homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Initium namque operum Dei est usus rerum temporalium; finis vero et
consummatio, fructus aeternorum. Propterea qui in rebus mundi
disputationem suam constituit, et approbationem desideriorum suorum
exquirit: non potest invenire in operibus quae operatus est Deus
quidquam ab initio usque ad finem; quoniam, licet experiri sinatur
quanta esse possit delectatio in bonis hujus saeculi, illam tamen
ineffabilem jucunditatem quae consummatam felicitatem confert, non
apprehendit in contemplatione Dei. Idcirco traditus est mundus
amatoribus mundi, quibus datum non est ut ab initio usque ad finem
invenire mereantur opera Dei; quia quibus aeternorum bonorum dulcedo
tollitur, eis carnales datae sunt delectationes, et mundi gaudia
exposita in desideriorum suorum malorum dissipationem. Invenimus et
alias adhuc disputationes in judiciis hominum graves et multiplices, et
rigas coacitantes horrendas, ita ut in blasphemiam etiam excrescant
Creatoris, et dicant quae non oportet. Arripiunt enim homines vicem Dei
violenter, et judices saeculi se constituunt, et disputant de mundo et
de operibus Dei, et providentia ejus, et judiciis quibus mundum
universum disponit. Et dicunt alii hoc bene fecit Deus; et alii
murmurant, et dicunt non bene factum est illud. Istae enim querelae sunt
hominum, et praesumptiones quibus provocant iram Dei; quia subdi nolunt
legibus ejus, sed disputant de operibus ipsius, et judicia ejus
reprehendunt. Periit aliquis morte crudeli aut gravi damno, et casu
miserabili attritus est; et venit inimicus ejus, et dicit: Bene fecit
Deus; hominem impium et peccatorem secundum malitiam suam judicavit; et
murmurat amicus ejus, et querelam movet adversus Deum, cur perire
permiserit innocentem, et justum non custodierit. Et damnatur ille pro
malitia sua; et iste pro temeritate sua judicatur. Et tamen non cessant
homines disputare de operibus Dei, et judicia illius pro sua
existimatione pensare; et reprehenditur Deus a cogitationibus hominum
malignorum. Dicunt enim homines quod non debuit Deus creasse noxia, nec
quae infesta sunt et nocent posuisse in operibus suis; et maledicunt
creaturas Dei bonas, et blasphemant Creatorem earum. Ranas, et muscas,
et serpentes, et venenata omnia, et omnia adversa et pestilentiosa quare
fecit Deus? Melius enim fecisset, si cuncta bona fecisset. Mala quippe
plurima sunt, et mala omnia bona non sunt. Et fecit quidem cuncta bona
ipse in tempore suo; sed solus homo malus, non intelligens bonitatem
neque retinens judicium veritatis, mala voluntate a bonitate discordat:
et cum fit quod male ipse non vult, dicit male fieri; cum bene fiat, et
ipse male velit. Idcirco malae voluntates et concupiscentiae nequam
excaecant corda hominum, ut non intelligant quod rectum est, quia non
amant nec volunt quod bonum est. Et reprehendunt Deum quod noxia fecit;
et nemo tamen reprehendit cum laeditur inimicus suus, cum sint ipsi
universi inimici Dei, et adversarii veritatis. Propter hoc non
intelligit homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Carnalis enim homo non sapit ea quae Dei sunt (I Cor. II). Sequitur enim
concupiscentiam suam, et laudat delectationem desideriorum suorum, et
cum sibi datur quod diligit, putat secum bene agi. cum potius hoc fiat
in malum ejus, et cum obsistitur desideriis suis, murmurat et movet
querelam; et causatur, quasi male actum si quod juste ordinatur; et non
intelligit opera quae operatur Deus ab initio usque ad finem. Ex quo de
terra educitur, donec in terram revocetur: opera quae operatus est Deus
non intelligit ab initio usque ad finem. Multa enim operatur Deus circa
hominem ab initio ejusque ad finem illius, et non invenit homo quo fine
fiant omnia haec, donec ipse finem accipiat. Tunc autem intelliget, et
tunc inveniet quae operatus est Deus in eo ab initio suo usque ad finem
suum, vel in misericordia vel in judicio, ut eum ad talem finem
perduceret, quem operibus suis ab initio usque ad finem probavit ut
veniret in consummationem. Interim autem donec finis adveniat ab initio
usque ad finem latent omnia, ut non inveniat homo opus quod operatus est
Deus ab initio usque ad finem. Propterea disputare potest de operibus
Dei, quae operatur Deus ab initio usque ad finem; sed invenire non
potest opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Si autem
non potest homo invenire opus quod operatur Deus ab initio suo usque ad
finem suum, ut vel hoc saltem intelligat quod ipse vidit, quomodo tunc
inveniet opera quae operatus est Deus ab initio mundi, usque ad finem
saeculi quae ipse videre non potuit? Cesset ergo homo disputare de
judiciis Dei, quibus mundum universum gubernat et disponit ab initio
usque ad finem; quia homo neque rector neque judex mundi a Deo positus
fuit, sed possessor; neque ut sua virtute aut potestate mundi elementa
regeret aut proventus temporum arbitrio dispensaret, sed ut fructus
mundi, et temporum vices secundum Creatoris dispensationem in usum
alendae infirmitatis suae acciperet. Propterea adjunxit et ait:
|
|