|
Cognovi quod non esset melius, nisi laetari et facere bene in vita sua.
Omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc
donum Dei est. Nam omnis homo qui contendit, et disputat de operibus
Dei, et causatur judicia Dei, et ejus dispositiones in mundo accusat;
hoc donum Dei non est, neque ex Deo est illud, sed contra Deum, et
melius facit qui licite in hoc mundo donis Dei justo labore acquisitis
utitur, quam qui adversus Deum pro iis quae in hoc mundo contra suam
voluntatem vel existimationem eveniunt, rixatur. Neque enim potest homo
rixando et murmurando contra Deum ejus dispositionem immutare: et ideo
melius est ejus judicia cum timore suscipere, quam in ejus injuria pro
nostra laesione murmurare. Nam et ideo Deus judicia sua abscondit a
nobis, ut, dum ea nec nostro intellectu penetrare, nec pro nostro
arbitrio immutare possumus, amplius timeamus. Idcirco prosequitur et
dicit:
|
|