|
Didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverent in aeternum. Non
possumus eis quidquam addere nec auferre quae fecit Deus, ut timeatur.
Non solum de operibus Dei quibus essentias rerum creavit: creatisque per
singula genera, et species rerum formam modumque imposuit, hoc verum
est, quod opera Dei perseverent in aeternum: pro eo quod ejus dispositio
in eis non mutatur, et servant singula, ut sint quod ea esse instituit:
et si transeunt, non ex ipso hoc est, quod id quod sunt ex ipso sunt;
quod autem esse desinunt, ex semetipsis habent: sicut et hoc quod
antequam essent, nihil fuerunt, ex semetipsis habuerunt. Non solum
itaque verum est hoc de operibus Dei quibus creaturam mundi disponit,
quod sine immutatione et confusione ordinis maneant in aeternum; sed
etiam de dispositione et praedestinatione judiciorum ejus quibus facta
hominum examinat, hoc verum est, quod maneant in aeternum, et legem
providentiae suae, et statutum cogitationis ipse non mutat. Et sicut
operibus ejus rerum generibus neque addere possumus creando, ut sit quod
non erat, neque auferre perimendo, et destruendo, ut omnino nihil sit
quod aliquid erat: sic neque judicia ejus immutare possumus, vel addendo
ut fiat quod ipse non disposuit, vel auferendo ut non fiat quod ipse
fieri ordinavit. Ut enim solus ipse timeatur, et ad eum omni tempore in
misericordia respectus sit conscientiae humanae, idcirco soli sibi
potestatem servavit operum, et judiciorum suorum, ut nemo immutare
possit quod ipse legibus aeternis fixum constituit, ut adimpleret.
Propter hoc non disputet homo in universis quae illi adveniunt, sed
suscipiat judicia Dei cum reverentia et timore: et cum quidem prospera
tribuit Deus, et placita condonat, casta exsultatione laetetur in
beneficiis ejus; cum vero adversa egrediuntur, et molesta occurrunt,
mala sua merita confitens, justitiam illius commendet et veritatem. Quod
si quando molestiis ingruentibus, patientiam suam labefactari conspexit,
contra murmurationis et impatientiae vitium dona munificentiae Creatoris
sui opponat: ut animus qui pondere tentationis premitur, ne aliquatenus
in blasphemiam erumpat, recordatione beneficiorum Dei mitigetur. Tunc
enim incipiet benefacere, et laetari in vita sua, et videre bona de
labore suo: non solum quando bonis hujus mundi industria sua acquisitis
cum gratiarum actione perfruitur; sed tunc etiam quando in adversis
constitutus, pro patientiae suae labore spe futurae consolationis
laetatur. Comedet enim et laetabitur in donis Dei, quando in prosperis
exsultabit de munere, et in adversis hilarescet de retributione. Sic se
omni tempore componet ad pacem cum Deo, ut videat et intelligat quod
cuncta bona facit in tempore suo, ut non juste accusetur ab homine in
omnibus quae acciderint. Rata enim sunt judicia ejus: et de legibus
illius, in aeternum stantibus, non potest immutari magnum vel parvum
aliquid. Nam sicut in cunctis rerum generibus quae videntur imminui vel
deperire, in iis quae transeunt, in supervenientibus et succedentibus
restaurantur, ut dispositio universitatis ordinem suum ratum
immobilemque conservet; et permaneat semper primae dispositionis
statutum inviolabile, ut neque ultra transgrediatur vel infra remaneat
operum Dei certa moderatio: sic et judicia ejus secundum certam
providentiam currunt, ut his neque addi neque minui aliquid possit. Et
si quando ipse aliter facere videtur, et aliter judicare, dispensatio
occulta est qua non mutatur consilium, sed opus variatur et judicium
exercetur. Nam et hoc ipsum judicium est: quod judicium differtur
aliquando ut tempore suo restauretur, ut non pereat aliquid ex omnibus
quae facta sunt, ut maneant semper. Semper enim hoc est, ut culpa poenam
habeat, et justitia praemium consequatur. Sed est poena occulta, et
poena manifesta. Similiter praemium occultum est, et praemium
manifestum. Et saepe Deus malos tolerat, et differt poenam illorum
manifestam: et habet tamen omnis malitia poenam occultam. Et judicat
Deus, et videtur differre judicium vel facta hominum omnino non
attendere ab iis qui non vident nisi ea quae foris sunt. Similiter
aliquando probat Deus justos, adversitatibus et tribulationibus exercet,
et videtur justitia non habere praemium apud ipsum: et tamen nunquam
caret retributione sua occulta: et manifesta aliquando differtur, ut
interrogarentur de perseverantia sua conscientiae hominum. Et quia ea
quae in manifesto sunt dissimiliter currunt, fluctuant eorda hominum, et
mirantur ubi sit judicium veritatis; cum in hoc mundo innocentia
premitur, et malitia prosperatur; propter hoc subjunxit, et ait:
|
|