HOMILIA XVIII.

De perversis hominum moribus: et quid ex
eis censuerit Ecclesiastes.


CAPUT 1

Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem. Et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Dominus, et tempus omnis rei tunc erit. Quia vero mentibus humanis de judiciis Dei et de rerum omnium proventu contrario gravis aborta est disputatio, et subjiciendae nunc sunt rationes, quare corda hominum adversus ipsum moveantur, et in murmurationem consurgant, breviter superiora repetemus ut eorum quae dicenda sunt, ex ipsis sententiam quasi a principio dicamus. Superius demonstraverat Ecclesiastes nihil in hoc mundo perpetuo in eodem posse consistere; sed temporum vices contrariis euntibus sine cessatione raptari: quae videlicet rerum mutabilitas licet a Creatore rerum omnium recte ordinetur, tamen cor humanum per impatientiam in murmurationem et blasphemiam adversus ipsum concutitur. Et ideo subjunxit post enumerata rerum tempora, et ait: Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum. Haec est ergo afflictio hominum, disputatio eorum adversus Deum; quia in eo quod judiciis Dei humiliter subdi nolunt, et ejus dispositionem, quae bona est in rebus omnibus, cum quid contra voluntatem eorum pravam agitur, contumaciter reprehendunt, non solum eos exterius poena adversitatis, et tribulationis molestia atterit, sed multo magis intus furor, et impatientia murmurationis affligit. Quam afflictionem Deus illis dedisse dicitur, non mentem illorum pravitate corrumpendo, sed judicia sua juste, ut probentur ipsi, quod mali sunt, ab eorum cognitione subtrahendo; ut, cum videre non valent qua justitia fiat quod circa eos agitur, amplius per impatientiae suae vitium a cognitione veritatis excaecentur. Idcirco dedit illis afflictionem, quando disputationem dedit celando judicia sua, ut non inveniat homo omne opus, quod operatur Deus ab initio usque ad finem. Nam praecedunt aliquando quaedam causae manifestae in hoc mundo judicia Dei, cum Deus facta hominum in praesenti vita subsequente retributione vel bona remunerat, vel punit mala. Et in his tantum valent aliquatenus discerni judicia Dei, ut aliquid judicium habeat homo occultae veritatis, quatenus illa etiam quae penetrare non potest, veneretur.