CAPUT 10

Et pergunt omnia ad unum locum. Id est ad terram matrem suam, et originis principium, quia:

De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Et si quis dicere voluerit: quod habet homo amplius jumento in eo, quod spiritus filiorum Adam vadit sursum, ut occidente in mortem corpore, superstes in vita remaneat: et spiritus jumentorum descendat deorsum, id est, pariter cum morte corporis defluat in corruptionem: quis novit hoc? Non tamen quia verum non est, sed quia occultum est: ideo:

Quis novit hoc? Non enim dixit falsum est hoc, sed quis novit hoc? Nemo hoc novit. Non enim sciri potest hoc ab homine, et tamen credi potest. Et verum est, quia creditur: et quod creditur, verum est, et ipsa credulitas non dubia scientia firma est; et tamen nemo hominum hoc scit qualiter sciuntur ea quae videntur, et audiuntur, et tanguntur, et caeteris sensibus percipiuntur; et qualiter sciuntur ea, de quibus naturaliter dubitari non potest, et quae incredulis etiam dubitantibus, indubitabili ratione demonstrantur. Sola enim fide hoc percipitur, et ideo dubitatio magna est fidem non habentibus super hoc, quia illud nesciunt, nec demonstrari eis potest ab iis qui fide hoc capiunt, quia ipsi fidem non capiunt. Propterea putant ipsi hominem nihil prorsus jumento habere amplius, quia nesciunt quod spiritus filiorum Adam vadit sursum, et spiritus jumentorum deorsum. Et cum dicitur eis: quod homo jumento amplius habet, quia spiritus hominis sursum vadit ad vitam, et spiritus jumentorum ad mortem deorsum, dicunt: Quis novit hoc? Non enim putant sciri aliquid posse, nisi oculo carnis videatur, et contingatur sensu, et ideo scientiam fidei non recipiunt, qua sola homo ad id revocatur in quo jumento habet amplius. Et quia videre non possunt illud, nec contingere in manifesto ut comprehendant quid hoc est, quod habet homo jumento amplius: desperant omnino de vita perpetua, et increduli fiunt iis quae dicuntur, et se in delectationes vitae praesentis tota intentione projiciunt, quasi haec sit portio illorum sola, et nihil amplius sint accepturi postea. Nesciunt enim, quod ideo absconditum est, ut credatur quod habet homo jumento amplius, et probetur homo ipse ignorantia sua in fide a Deo. Si enim videretur non crederetur, sed sciretur; nec esset meritum, nec probaretur homo, nec convincerentur iniqui, nec boni exercerentur. Propterea absconditum est ut non videatur, quod habet homo jumento amplius, ut fides meritum habeat, et infidelitas locum. Et sunt multi infideles, et dicunt: Quis novit hoc? Et probant certa pro incertis non esse relinquenda; et incipiunt praesentia amplecti, et ea quae videntur rapere, ut teneant quae certa sunt; et ludificantur in incerto quia transeunt, et elabuntur dum teneri putantur; et succedunt quae certa sunt, quae putabantur incerta. Haec omnia demonstrat iste, et format narrationem suam huc et illuc, ut sequatur mentes hominum, quoniam in hunc modum ipsae nutant, et fluctuant in incerto vitae caliginosae. Dixit enim dubitationem hominum de vita sua, quia ignorant an habeat homo jumento amplius, et non inveniunt quis noverit, si post mortem corporis spiritus hominis superstes in vita remaneat; nunc ipsorum vocem in approbationem praesentium delectationum pro hac ipsa sua dubitatione, ac desperatione vitae futurae assumit, dicens:

Deprehendi: nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo: et hanc esse partem illius. Qui enim futuram vitam esse non credunt, ii partem hominis hanc solam esse putant, ut laetetur in opere suo et in hac vita labore suo perfruatur; quoniam qui mercedem post opus consummatum subsecuturam non existimant, ii operis emolumentum non post opus, sed in opere capiendum arbitrantur, atque illum felicem solum esse qui sui laboris fructum in praesenti ad usum praeparat, non eum qui sui operis mercedem in posterum capiendam reservat.