CAPUT 11

Quis enim cum adducet, ut post se futura cognoscat? Ex quo ab hac vita semel egressus fuerit homo, non adducitur amplius, nec revocatur ultra in hanc vitam ut experiatur, et sentiat rursum quae aguntur in hoc saeculo ut possit denuo delectationibus ejus perfrui, et percipere jucunditatem illius quae futura est post eum. Ideo quandiu vivit, capiat quantum potest, et utatur hoc mundo antequam abeat, et educatur ex illo; quia non revertetur amplius, nec reducetur ut post se futura cognoscat. Et fieri potest ut iis, quibus ipse uti noluit, alius post ipsum abutatur, et gaudeat, et exsultet in bonis ejus alienus, et non possint amplius ad usum ipsius reduci, cum semel ablatus fuerit. Propter hoc et hujuscemodi putant homines hanc esse partem suam, ut fruantur voluptate mundi dum vivunt; et ob hoc solum factos se existimant, nec futuros post haec aliquid, cum finem acceperit vita ista. Et multiplicant rationes, et argumenta, et quae sibi sunt rationes coacervant alias post alias, ut seipsos decipiant et confirmentur corda eorum in malum, et credant quod falsum est. Et aedificant mendaciis murum inter se et veritatem, ut non videant eam; et proponunt cuncta, et exquirunt diligenter omnia, quibus possint verisimiliter demonstrare quod vita alia non est, et haec sola bona est: et propter hanc vitam tantum factus est homo, et alia post ipsam non erit. Et haec tota concussio de caligine judiciorum Dei consurgit; quia in dubio hominem posuit ut probaret eum, nec videret quod habet homo jumento amplius. Et tamen ipse errorem istum rursum aliis judiciis prosequitur, et ostendit bonam non esse vitam istam in qua mala plurima regnant; nec potest vera delectatio vel requies tranquilla inveniri. Et ideo superseminat adversa, et convertitur retrorsum ad se, et elongat, ut oppressos non liberet, ut valde affligantur, et dolore, ac tristitia, mala dulcedo, et delectatio iniqua tergatur. Et idcirco qui volunt in vita ista jucundari, et pactum faciunt amoris cum saeculo, et inique proponunt non requirere veritatem, coguntur veris judiciis videre mala, quae sub sole sunt, ut non placeant sibi nimis in aversione sua. Propterea iste cum dixisset bonum esse hominis laetari in opere suo, et hanc esse partem illius, et definitionem dedisset ad requiescendum in istis, movetur alia consideratione, quod non, sic vita ista est, ut requies in ea esse possit. Propterea adjungit, et dicit: