CAPUT 12 |
Verti me ad alia (Eccles. IV). Ad alia quippe recte conversus dicitur, quia iis quae nunc visurus est, aliud ab eo quod prius existimaverat, credere admonetur. Haec enim omnia, quae videbuntur tunc, alibi doceat esse verum bonum hominis, quam in hac vita, quae tantis miseriis et doloribus subjecta est, in qua innocentia premitur, et dolor consolationem non meretur: hoc itaque aliud, et longe aliud ab eo, quod prius videbatur et putabatur, iste considerabat, et ait: |