|
Cum vero causae praecedentes occultae sunt, vel quae subsequuntur
latent, oriuntur disputationes plurimae et contradictiones, et affligunt
se mentes hominum pravae rixando, et murmurando contra Deum, cum
penetrare non possint judicia ipsius, neque invenire opus quod operatus
est Deus ab initio usque ad finem. Non enim penetrare possunt in tanta
caligine, quo fine fiat aliquid, etsi quaedam in principio causae
exstare videntur, sed occulta sunt omnia propter finem. Idcirco non
invenit homo omne opus Dei ab initio usque ad finem; quoniam et si
quaedam videre videtur non penetrat totum, et fit dubium totum, quia non
manifestatur totum; propterea ne rixetur homo in dubiis contra Deum, et
murmuret in adversis constitutus, dono Dei conceduntur prospera multa,
et placita plurima, ut licite utatur homo bonis justo labore acquisitis,
et gaudeat, et laetetur, et mitiget conscientiam suam adversus Deum. Et
bene sentiat de illo, et non disputet neque contendat adversus illum,
quasi adversetur Deus qui bona largitus est. Hoc enim sibi vult quod
subjungitur, dicens: Et cognovi, quod non esset melius nisi laetari, et
facere bona in vita sua. Qui enim sibi benefacit in vita sua de his quae
dono Dei concessa sunt hominibus ad fruendum ut laetetur et gaudeat in
Deo suo, melius facit quam qui disputat et contendit adversus Deum.
Omnis enim homo qui comedit, et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc
donum Dei est. Idcirco hoc quia donum Dei est, et licite concessum a
Deo, melius est quam disputare, et contendere, et murmurare: quod donum
Dei non est, nec concessum hominibus a Deo; quia malum est et afflictio
magna. Multum quippe affligitur qui neque amare vel approhare potest,
quod sustinet; nec quod odit, immutare. Idcirco multum affligitur qui
disputat, et rixatur contra Deum, blasphemans judicia ejus et opera ejus
detestans, cum ea quae operatur Deus homo mullatenus possit immutare.
|
|