CAPUT 3

Propterea quod sequitur et dicit: Didici, quod omnia opera quae fecit Deus perseverarent in aeternum. Sicut enim opera conditionis in generibus suis ordinem divinae institutionis non transeunt, ita quoque opera judiciorum ejus, quibus facta hominum et totum mundum disponit, sententiam praedestinationis et providentiae ejus in aeternum fixam non confundunt. Neque enim addere illis quidquam possumus, ut amplius sit quam provisum est; neque auferre, ut sint minus quae facta sunt, ut timeatur Deus. Propter hoc namque dispositio rerum visibilium in cursu transeuntium rerum et succedentium vicissitudine ordinem non confundit, ut sciat homo et intelligat providentiam esse aeternam, quae ab initio rata constantique praecepti sui examinatione quemadmodum proventus suos temporibus suis consequerentur, cuncta disposuit. Ut illam quoque in factis suis discat metuere, cujus omnipotentiam cernit in cunctis suis operibus, et judiciis constantiam atque immutabilem permanere. Rata quippe dispositio operis et certa moderatio, qua cuncta temporibus suis ad effectum producit Deus, manifeste demonstrat, quod sicut sua sapientia in discernendo non fallitur, ita quoque consilium suum in judicando non mutatur. Quod factum est ipsum permanet. Sicut in hoc toto rerum conditarum corpore quod factum est permanet, quia dispositionis ordo non confunditur, etiamsi natura mutabilis varietur, ita etiam in judiciis ejus quod factum est permanet, quia in eo etiam quod secundum ineffabilem dispensationem, variationem temporum dissimiliter ordinat, providentiae suae sententiam non immutat. Idcirco quod factum est, permanet, et in rerum universitate, quantum pertinet ad ordinem dispositionis, et in judicii ejus exhibitione, quantum ad sententiam praedestinationis spectat. Quae futura sunt jam fuerunt. In utroque etenim quae futura sunt, jam fuerunt; quia et in generibus rerum omnium quod fuerunt ea quae jam non sunt, hoc idem secundum naturae similitudinem et identitatem procursus in genere suo singula futura sunt, quae nondum sunt. Et in judiciis divinis quam veritatem in praeteritis servatam audivimus, eamdem in supervenientibus exhibendam exspectamus. Instaurat enim Deus ubique quod abiit; quia sicut rerum transeuntium defectum per succedentium in suis generibus multiplicationem reparat, ita quotidie facta hominum judicando, antiquam judiciorum suorum, quae ab initio exercuit veritatem, licet intermissa ad templum videretur, integram se tenuisse demonstrat. Semper enim apud ipsum malitia poenam habet, et praemium virtus. Sed quia poenarum quaedam occulta est, quaedam manifesta: dum impios et peccatores Deus per patientiam tolerat, et eis statim poenam manifestam non irrogat, humana stultitia eum aut nescire aut non curare facta hominum, sive etiam, quod pejus est, pravitatem malignantium approbare putat. Inde ergo cor hominis adversus Deum concutitur, unde Deus ab hominibus amplius diligendus et laudandus demonstratur. Conqueritur homo, quod malus homo a Deo toleratur, cum manifestum sit quod nullus homo fuisset bonus, si nullus aliquando fuisset toleratus malus. Et tamen scandalizantur infirmantium corda, dum vident in hoc mundo impios prosperari et premi innocentes; quia ad sola ea quae foris sunt in manifesto respiciunt, et illa quae vel intrinsecus latent occulta, vel in futuro manifesta exhibenda servantur, non attendunt. Quorum querela ex qua causa surgat, aperitur cum subditur: