|
Vidi sub sole in loco judicii impietatem et in loco justitiae
iniquitatem. Vidit quippe, quod in hoc mundo Deus impios judices esse
permittit, et potestatem obtinere ut dominentur et opprimant innocentes,
et facta hominum iniqua, quae justa esse debuerunt, et in his omnibus
confusionem magnam esse sub sole. Quia enim Deus potestatem in hoc mundo
perversis tribuit, propterea impietas est in loco judicii, et in loco
justitiae iniquitas: ut ibi sit impietas ubi esse deberet judicium, et
ibi iniquitas ubi justitia. Nam, quia praelati sunt impii, idcirco sunt
iniqui subjecti, quia nisi illi per impietatem innocentiam opprimerent,
isti per iniquitatem justitiam non impugnarent. Propterea namque
inferiores ad iniquitatem perpetrandam audaces sunt, quia superiores ad
tutandam innocentiam pii non sunt; quia si illi injuriam patientibus
judicium facerent, isti ad inferendam injuriam tam prompti non fuissent.
Sed in hoc quoque sub sole impietas est in loco judicii, et in loco
justitiae iniquitas: quod omnis homo mala proximi sui sine misericordia
persequitur, sua vero mala unusquisque contra justitiam etiam quantum
potest, defensare conatur. In causa quippe proximi sui impius est omnis
judex, et in sua causa adversus proximum iniquus, quia cum mala proximi
judicanda sunt, misericordiae non meminit; cum vero acta sua adversus
proximum examinanda sunt, justitiam non custodit. Et in hunc modum
perversa sunt judicia omnia sub sole, et nutant mentes hominum, et
mirantur ubi sit judicium Dei qui haec sustinet.
|
|