|
Adhuc possumus, et alio intellectu fortassis commodiore sub sole in loco
judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem considerare. Est
quippe sub sole in loco judicii impietas, et iniquitas in loco
justitiae, quando in hoc mundo, et justus sustinet poenam iniqui, et
iniquus capit praemium justi. Boni namque in hac vita tantum judicantur,
ut pro suis excessibus hic flagella Dei suscipiant, et ad futurum
praemium transeant purgatiores. Mali vero, quia ad futurum servantur
judicium, saepe in hoc mundo non solum nulla adversa sustinent, sed
desideria quoque sua implere permittuntur, ut cuncta illis ad
jucunditatem et felicitatem vitae praesentis pro voto succedant. Et
videntur dissimiliter currere retributiones ut boni mala, et mali bona
accipiant, et impium esse judicium justorum, ut opprimantur innocentes,
et poenam sustineant iniquorum, et ut praemium justorum tollant iniqui:
et confusa omnia, et permista, quia Deus non statim exercet judicium ut
innocentes eripiat, et justos de oppressione impiorum, et eos puniat qui
operantur iniqua. Inde gravis concussio nascitur animorum, et
succenduntur zelo pusillanimes qui non vident, nisi quae foris sunt
solum, et putant quasi Deus humana non curet, et fortunae commiserit
universa, et nihil judicio fiat. Et, quod crudelius est, saepe in tantam
itur perversitatem ut blasphemetur Deus, et dicatur quasi approbet
iniquitatem, et impietas apud ipsum sit, nec cognoscat judicium verum.
Et hoc totum ex eo oritur, quod sub sole impietas est in loco judicii,
et in loco justitiae iniquitas, et quasi in vanitate quae sub sole est,
confusa sint omnia, et dissimiliter cuncta proveniant. Et tamen, cum
considerat homo opera Dei, et videt qualiter rata constantique
moderatione universa disponit, intelligit quod omnium inspector est Deus
et moderator: et quod cassari non possunt judicia ejus, et quod facta
hominum quae in hac vita non judicat, in posterum examinanda conservat.
Si enim, quemadmodum ex operum ejus dispositione probatum est, justus
judex est Deus, superest ut quod in praesenti in factis hominum
judicandis non agitur, in futuro perficiendum sine dubitatione credatur.
Propterea, ut proponeret querelam infirmorum in eo quod Deus in hujus
vitae volubilitate, et transitu omnia quasi indiscussa relinquit, et
facta hominum dissimili meritis retributione disponit, dixit: Vidi sub
sole impietatem in loco judicii et in loco justitiae iniquitatem.
|
|