CAPUT 6

Statim vero, considerans quod justa judicia Dei cassari omnino non possent, intellexit differri tantum judicium, non auferri, et ait:

Dixi in corde meo:
Justum et impium judicabit Dominus,
et tempus omnis rei sub coelo tunc erit.

Tunc quando justum et impium judicabit Dominus, tempus erit omnis ei rei sub coelo: quia omne quod in vita agitur, sive bonum sive malum sit, tunc ad judicium perducetur. Et nunc quidem in hac vita justum et impium judicat Dominus, sed occultae sunt retributiones istae, et quae manifestae erunt differuntur in futurum. Et idcirco parvicordes murmurant, et queruntur, et putant non esse judicium justum; quia retributiones non vident. Tamen, et nunc judicium justum agitur: et unusquisque secundum merita sua judicatur. Sed hoc totum intus est, quo carnis oculus non attingit. Et quae manifesta sunt, differuntur donec judicium illorum adveniat; et tunc omnia occulta, et manifesta erunt manifestata, et judicabuntur omnia secundum judicium justum. Et tunc justum et impium judicabit Dominus; et tempus omnis rei sub coelo tunc erit. Interim autem obscura sunt omnia, et permista currunt ad finem suum. Et una sorte involvuntur justi cum impiis, donec pariter currunt in via, ut, cum simul exierint, discernantur et ordinentur dispariter. Usque illuc enim nulla discretio est in omnibus quae foris apparent sub sole. Sed sicut simul oriuntur omnia, sic vivunt simul, et simul pertranseunt universa. Et hoc totum fit, ut probentur corda hominum: an vivat in eis aliquid de cognitione veritatis, et affectu boni quod absconditum est, si forte ex illo argumentum fidei sumere incipiant se esse amplius, quam id quod videtur solum. Nam extra nihil est unde hoc possit agnosci, et tolluntur foris argumenta omnia ut operari incipiat, quod intus est, et probetur quantum sit. Nam, si cognoverit se ex eo homo magnum est, et pro merito constat quod Deum requirit per fidem, quem non videt per speciem. Recessit enim primum, et avertit se quando praesentem contemplabatur: et erat reatus magnus et culpa gravis lucem praesentem odisse; et constitutum est homini ad remedium placationis, si requisierit absentem et absconditum desideraverit; et sciat esse quod non videtur, ut manifestum fiat tempore suo. Ideo nunc subtrahuntur omnia, et absconduntur quae invisibilia sunt, et relinquitur homo foris solus cum alienis, ut nihil videat de suo, ut probetur si forte recordatio in illo superest aliqua ad convertendum ad requisitionem illius. Propterea nunc iste altius considerans profunditatem judiciorum Dei, videt non esse mirum, si in hujus vitae nubilo inter justum et impium non discernitur, cum tanta sit involuta caligine nostra mortalitas, ut in ea homo etiam bestiis similis videatur.