|
Propterea infert, et dicit:
Dixi in corde meo, de filiis hominum ut probaret eos Deus, et ostenderet
similes esse bestiis. Idcirco unus est interitus hominis, et jumentorum,
et aeque utriusque conditio. Idcirco enim mortalis factus est homo, et
ideo moriuntur filii hominum similiter ut jumenta ut probentur, et
ostendantur similes esse bestiis. Duo quippe in homine facta erant, unum
ad similitudinem Dei, alterum ad similitudinem jumenti. Et illud quidem
quod creatum est ad similitudinem Dei, natura factum est immortale,
sicut immortalis fuit Deus, ad cujus similitudinem factum est. Illud
vero, quod ad similitudinem jumenti factum fuerat, corruptibile erat
natura, sicut illa ad quorum similitudinem factum erat. De terra enim
utraque sumpta sunt, et erat terra utriusque materia; et ipsa terra
natura erat corruptibilis, sicut illa, quae facta sunt de terra. Ita
ergo duo in homine facta sunt, unum terrenum, alterum coeleste; unum
natura corruptibile, alterum immortale; unum similitudo jumenti, alterum
Dei. Et erat quidem corpus terrenum natura corruptibile, factum ad
similitudinem jumenti; anima vero coelestis erat, natura immortalis,
condita ad imaginem Dei. Et conjuncta sunt in homine corpus et anima,
duo in unum: et datum est corpori beneficium societatis, ut participaret
de immortalitate animae ad incorruptionem: et hoc totum ad gloriam
animae factum est, quia placita erat Deo in justitia et veritate
consistens, ut non attereretur vestimentum ejus si perseveraret
obedientia illius. Et coopertum est gloria incorruptionis, quod erat
similitudo jumenti in homine ut quasi dissimularetur; nec videret illud
in confusionem dilectionis, sed in toto conspiceret illius formam, quod
amabat, et non elongaret alicubi. Postea avertit se anima in
abalienationem amoris, et oblita est quod melius erat suum, et intuita
est foris pulchritudinem alienam. Et intendit in fucum pallii sui, ut se
oblectaret ibi; et coepit fornicari ad illecebras corporales, et
subtracta est ab oculis ejus dilectio spiritualis. Et iratus est Deus,
et non placuit ipsi aversio ista, et voluit hominem revocare intus ad id
quod verum erat, ut semper non haereret super imagines fucatas intuitus
fallacis. Et abstraxit gloriam indumenti ejus ut iret in corruptionem,
et jussit animam reverti ne vegetaret illud, et portaret ad
aeternitatem; et concidit vestimentum ejus ut ostenderet homini quod non
esset in eo gloria ejus ubi se bestiis similem esse videret. Et cecidit
homo, et dilapsum est quod erat terrenum corruptibile, et fluere coepit
ut rediret unde venerat. Factumque est ut probaretur homo, an meminisset
boni sui, et si nosset requirere illud dum cogitur speciem vanam
relinquere, et exire ab eo qui perverse inhaeserat.
|
|