|
Propterea ut probaret Deus filios hominum, et ostenderet eos similes
esse bestiis. Idcirco unus est interitus hominis et jumentorum, et aequa
utriusque conditio; sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. In morte
ergo una est hominis et jumenti conditio; quia sicut homo moritur, ita
etiam et illa moriuntur. Sed tamen conditio mortalitatis homini ex
judicio est, jumento ex natura. Et quod similiter habent ex simili causa
non habent; quia homo ut moriatur ex culpa habuit, jumentum vero ex
natura ut moriatur, accepit. Tamen probatur homo, et ostenditur similis
esse bestiis; quia unus est interitus hominis et jumentorum, et similis
utriusque conditio: et sic homo moritur sicut illa moriuntur.
|
|