CAPUT 9

Et similiter spirant omnia. Id est, et ille, et ipse similem habent vitam, et spiraculum simile vivificationis. Et in his omnibus:

Nihil habet homo jumento amplius. Quia communis utriusque est, et ortus, quoniam pariter de terra facta sunt; et procursus, quia simul:

Omnia vanitati, et mutabilitati subjecta sunt. Et transeunt universa, et consummatio finis eadem moriuntur similis, et revertuntur ad terram de qua primum sumpta fuerunt. Sic, et prius homini cum jumentis una origo erat in corpore, quod sumptum est de terra, et una vivendi conditio cum jumentis, ut similiter corpus terrenum aleretur de terra; sed unus finis cum jumentis homini non erat, quia factus erat homo ut non moreretur, neque in terram reverteretur de qua factus est. Ita tunc per incorruptionem corporis humilis origo tegebatur, et dissimulatum erat per immortalitatem ne veniret in exprobrationem quod homo similis esset bestiis; neque ostendere voluit homini Deus unde esset ignobilitas ejus, ut eum in ipsius conditione totum exponeret. Sed vestivit eum pulchritudine immortalitatis, et posuit seorsum extra genus suum in sortem alteram. Cum vero peccasset homo Deo, privavit eum gloria sua, et remisit ad originem suam, ut per id, quo ibat, agnosceret unde venerat. Propterea unus est interitus hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio; quia sicut homo moritur, sic et illa moriuntur: et similiter spirant omnia, et in his omnibus nihil habet homo jumento amplius, sed cuncta pariter subjacent vanitati.