HOMILIA XIX.

De innocentium oppressione, et derelictione:
et vario ac stulto impiorum de hac vita judicio.


CAPUT 1

Verti me ad alia. et vidi calumnias (Eccles, IV), quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et consolatorem neminem; nec posse resistere illorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos. Ergo non putes hic patriam esse. Sed considera et agnosce te sub sole esse, ubi volvuntur omnia et confusa sunt universa, quoniam ideo hoc factum est ut agnoscas exsilium tuum, et patriam requiras aliam. Idcirco calumniae fiunt hic et oppressiones injustae, ut impetant alii alios sine causa et opprimant sine misericordia infirmos fortiores, et non fert consolationem hic innocentibus Deus, quia illis alibi reservat consolationes suas, et nunc interim cunctorum auxilio destitutos relinquit, ne in alieno auxilio consolentur, quod suum non habent, et minus gemant, et suspirent, et desiderent ejus consolationem, quam nondum habent. Sed perversorum animus in utraque parte correctionis impatiens, nec prosperis excitatur, nec castigatur adversis. Cum enim dulcia vitae hujus respiciunt, haerent animo in illis, et dicunt: Satis est hoc, et non est aliud bonum hominis praeter istud futurum postea. Cum vero adversa attendunt, hebetantur, et corruunt animo, et corruunt diffidentia, et desperant semetipsos, quia spem aliam non habent. Et optant magis non esse, quam mala esse; quia malum est, quod sunt, et non noverunt bonum esse, quod optare possint, ut se transferant ad illud; quoniam in tempore voluptatis suae discere illud noluerunt, ut in tempore malo requiescerent in illo. Et ideo faciunt, quod solum noverunt: cum male sunt, nihil esse volunt, quia non noverunt viam aliam, qua effugiant malum esse, nisi transeant ad non esse. Propterea visis malis, quae sub sole sunt, continuo voce illorum subinfertur cum dicitur.