CAPUT 2

Et laudavi magis mortuos quam viventes; et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est; nec vidit mala, quae sub sole fiunt. Ista quippe vox illorum est, qui verum bonum non noverunt, nec aliud putant homini ad bonum vel ad malum esse, nisi quod praesens est totum. Idcirco in bonis supra modum exsultant, in malis desperant; et ubi spes illorum est, illic desperatio constat. Propter hoc visis malis mundi hujus dicunt, feliciores mortuos quam viventes, et utrisque necdum natos feliciores. Quia enim hoc solum existimant esse, quod videtur, visa miseria, quae in illo est, jam in esse alio felicitatem non requirent, quia esse aliud praeter hoc, non noverunt; sed in solo non esse eam constituunt; quoniam in hoc toto quod solum esse putant infelicitatem invenerunt. Idcirco magis laudant eos qui fuerunt, et non sunt quam eos qui adhuc sunt, et utrisque beatiores praedicant illos qui necdum sunt. Si enim, ut videtur ipsis, malum est totum esse, bonum est non esse, et melius non fuisse. Nam si malum est malum esse, bonum est malum non esse, et melius non fuisse. Quod enim longius a malo est in bono, ipsum majus est bonum. Sicut quod longius a bono est in malo, ipsum majus est malum. Si ergo malum est esse, bonum utique et non esse, et multo melius utroque, nunquam fuisse. Ejusmodi itaque perversitates pariunt de se mentes hominum sub sole, ut hoc etiam ad confusionem omnium accedat, quod homo ipse caligat ad vivendum se. Si enim videret homo quid homo sit et quare factus sit homo, recognosceret utique bonum suum, et jam non magis felices diceret, qui nihil sunt, quam eos qui sunt aliquid. Desiderio namque tanti boni astrictus animus, licet malis temporalibus afflictus vitam praesentem fastidiret, spe tamen consolationis venturae omnino esse magis quam non esse, diligeret. Sed nunc perversitas magna excrescit in mentibus hominum ignorantium bonum suum, et vanitas in consummatione, qua major esse non potest. Homo enim vanitate mutabilitatis suae a vera essentia defluens, sine cessatione omni tempore, id quod est, esse desinit; et transit in id semper quod non est, et ita quodammodo assuefactus malo suo tandem ad hoc perversitatis semetipsum praecipitat, ut jam omnino nihil esse concupiscat. Sed hanc insaniam multi quasi in manifesto propositam, et quae abscondi non possit, evitare cupientes, convertuntur, ut esse suum custodiant, et adhibent sollicitudinem et industriam magnam laborum suorum, ut securam faciant vitam suam a malis, quae sunt sub sole; et congregans opes, et multiplicans divitias, et caetera omnia quae solatio vitae esse possint, multa providentia et sollicitudine exquirunt. Et faciunt multa, et operantur memoria digna plurima; et nonnunquam industria sua et labore violentiam alienam effugiunt, sed invidiam alienam evadere non possunt. Quapropter de iis quoque post impatientiam desperantium sententiam subdit, dicens: