|
Et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. Vel hoc vanitas est, quod
homo bonis operibus alterius invidendo curam animo suo, et angorem
malitiae inducit, cum invidendo non illi cui invidet noceat, sed sibi,
vel etiam hoc vanitas est, quod homo pro his temporalibus bonis laborat
nimis, et sollicitus est, et cura superflua se affligit cum eorum
acquisitio citius proximum ad invidiam excitet, quam protrahat ad
dilectionem. Cum enim bona sit industria qua homo exercetur, mala est
cura superflua et sollicitudo qua affligitur. Simul, et fiducia vana, et
spes, qua in multitudine divitiarum vera securitas exspectatur; cum
earum acquisitio potius securitatem auferat, quando proximos, qui in
paupertate forsitan amare nos potuissent, pro sua aemulatione ad
invidendum nobis inflammat. Jure igitur industria approbatur, et
sollicitudo vana arguitur. Sed venit rursus aliud genus hominum de grege
vanitatis quaerentium occasionem torpori suo. Et reprehendunt isti
operantes, et quasi sollicitos arguere videntur, ut ipsi sint dissoluti.
Sic enim vanitas currit, ut nunquam medium limitem virtutis inveniat.
|
|