|
Et ideo stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
Melior est pugillus, cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et
afflictione animi. Complicat stultus manus suas. Stultus enim est qui
sibi nescit providere in posterum. Stultus est qui putat manus otio
complicatas impleri divitiis. Complicat manus suas: alteram ad alteram
plicat, ne extendantur ad operationem. Complicat manus suas, quasi
pactum faciens cum otiositate. Et comedit carnes suas. Putat se corpori
suo parcere, quia illud laboribus non affligit, sed inde caro ejus
egestate consumitur, unde otio nutritur. Comedit carnes suas. Pascit
enim cum stultitia sua, et otiocitas sua impinguat eum. Sed tamen caro
ejus quantum in utili vacatione pascitur, tantum subsequenti inedia
maceratur. Ideo comedit carnes suas, dicens: Melior est pugillus cum
requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi. Verum
est quod melior est pugillus si deficere nesciret, et cunctis benedictio
viduae Sareptanae data esset (III Reg. XVII). Sed non ad omnes Elias
missus est. Quare ergo stulte dicis meliorem pugillum cum requie, quam
plenam utramque manum cum labore? Forsitan consideras quando pugillum
habes, et requiem habes; sed non attendis quando nec ipsum pugillum
habebis, quid tunc facturus sis, et quam requiem tunc sis habiturus.
Ideo nunc comedis pugillum in requie et placet tibi otiositas tua; neque
curas nunc interim alium pugillum quaerere cum labore, quem comedas, cum
iste defecerit. Ideo comedis carnes tuas nunc, quia ipsae vapulabunt
post otium hoc importunum, et sui maceratione post modum exsolvent, quod
requies inconsulta expenderit. Et forte putes quod nunc omnia genera
vanitatum dicta sunt, et non est aliud genus vanitatis quod inveniat
speculator sub sole.
|
|