|
Ideo sequitur:
Considerans reperi aliam vanitatem sub sole. Unus est, et secundum non
habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat; nec
satiantur oculi ejus divitiis, nec recogitat, dicens: Cui laboro, et cur
fraudo animam meam bonis? Qui enim unus est, et solus alium successorem
non habet, nec filium quem genuit, nec fratrem cum quo genitus est ipse:
nam patris successor ipse est. Qui ergo secundum non habet, quem
relinquat post se successorem in bonis suis: et tamen congregare non
cessat, nec perfruitur iis quae possidet; sed servat avare quae cupide
congregavit: quid hoc vanius esse potest? Qui enim laborat et fruitur
labore suo, aliquem fructum capit; et qui laborat, nec utitur iis quae
labore suo acquirit, et tamen iis quos diligit possidenda ea relinquit,
aliquod emolumentum capit laboris sui, desiderium et votum dilectionis
suae. Qui vero laborat, et, nec sibi, nec alii, quem diligit, laborat:
quare laborat, nisi soli vitio suo cui servit? hic enim soli vitio
servit, et non est alius affectus, qui excuset sollicitudinem vanam, cui
ignosci possit, nisi solus ille quem vitium genuit. Multi sunt labores
hominum, qui alienis relinquuntur, et non capiunt fructum ex eis, qui
faciunt illos. Et multi quoque in sapientia laborant, et dant operam, et
student multa scire, et dicere plurima, et scripto sensa sua commendant,
ut ad posteros transmittantur; nec capiunt fructum ex his omnibus, ut
melius sit ipsis, sed inanes remanent a veritate et a dulcedine
sapientiae vacui. Et vanitas est omnis labor eorum, etiamsi veritati
approximare videatur. Nesciunt enim homines hujusmodi, cui laborent, et
fraudent animam suam bonis; quia, cum ad solam operis magnitudinem
intendant, fructum ex eo non capientes, et sibi ex illo nullam
utilitatem provenire conspiciunt, et utrum haec ipsa aliis post se
profutura sint, ignorant.
|
|