|
Verba Ecclesiastes, quae cuncta sub sole vana esse testantur, nescio quo
pacto, modo cum legerentur dulcia facta sunt in auribus nostris. Et ecce
coepimus libenter audire mala nostra, et quae non diligimus tamen audire
diligimus. Mala enim nostra non diligimus, et mala nostra audire
diligimus; quia audiendo mala quae non diligimus, bonorum recordamur
quae diligimus. Et ipsa haec bonorum recordatio (etiam inter mala)
dulcis animo est, et tanto utique dulcior quanto amariora sunt ipsa
mala, quae vel audiendo, vel sentiendo agnoscimus longe esse ab iis
bonis ad quae, vel saltem per recordationem suspiramus. Hoc totum erat,
quod in hac relatione nobis modo tantum sapuisse miramur, in qua exsilii
nostri nobis aerumna describitur, et nostra miseria atque calamitas
qualis ac quanta sit declaratur. Mens enim nostra in auditu malorum
suorum quasi de quodam somno pristini temporis evigilans subito agnovit
ubi esset, stupensque et mirans tantum ruinae barathrum, simul etiam
considerare coepit de quanta sublimitate in hoc ipsum miseriae profundum
cecidisset, et ad illam quia necdum effectu potuit miro quodam ardoris
intimi desiderio suspiravit. Hoc ergo erat quod in illis verbis, quae
nostram recitabant miseriam, nostrum traxit affectum. Hoc fecit ut mala
nostra sic nobis semper audire libeat, nec possit amarum esse quidquid
illud est, quod cum eo percipitur quod tam dulce est. Hoc quotidie
miseris lamenta ipsa dulcia facit, et inter suspiria ac gemitus lacrymis
delectabiliter pascit afflictos; quia eorum quae diliguntur inter
adversa recordatio suavior est, et ipse animus desiderio absentium
amplius inardescit, praeteritorum memoria dulcius tangitur, dilatione
futurorum validius inflammatur. Hoc noster Ecclesiastes optime noverat,
qui in omni narratione sua tam diligenter exsequitur vanitatem rerum
transeuntium, ut ex ejus consideratione cor humanum admoneat coelestia
meditari et evigilare in desiderio aeternorum. Scivit enim quod quanto
evidentius eorum, quae temporaliter praetereunt vanitas agnoscitur,
tanto sublimius intus mentis oculus ad statum aeternitatis aperitur.
Incipiens ergo, in hac prima parte operis sui, ostendit omnia vana esse,
quae sub sole sunt, id est, quaecunque visibilia sunt corruptioni
subjecta esse, vel obnoxia mutabilitati. Ostendit enim neque in coelo,
neque sub coelo, neque super terram, neque in terra aliquid esse
perpetuum, quod vicissitudinem non patiatur nec transeat in
alterationem. Ideoque nihil vere esse ex omnibus iis, quae semper sine
cessatione in id trahuntur quod non sunt, et quod sunt, stabile vel
incorruptum servare non possunt.
|
|