|
Vel sic intelligi potest quod dicit: Non saturatur oculus visu, nec
auris impletur auditu. Quia enim praemiserat cunctas res esse
difficiles, nec posse hominem eas explicare sermone. Ne forte putaretur
vel scientia eas comprehendere posse, adjunxit: Non saturatur oculus
visu, nec auris impletur auditu. Ac si diceret: Non est mirum si homo
rerum difficultatem cultatem sermone explicare non potest: qui nec sensu
earum profunditatem capere vel pervestigare potest. Sive enim
persemetipsum invenienda quaerat, sive ab alio jam inventa audiat, infra
plenitudinis satietatem est omne quod capere potest. Nam, si per
semetipsum contemplari incipiat, non saturatur oculus visu. Si erudiri
quaerat ab altero, non impletur auris auditu. Angustiae enim corporalium
instrumentorum, si se foras effundant, profunditati rerum sive
immensitati explicandae non sufficiunt. Si autem se infundant,
capacitatem cordis humani implere non possunt. Quia enim cor hominis
peccati tenebris caecatum intus oculum non habet, quo lumen veritatis
plene videat, nec aurem qua Dei verbum intrinsecus sonans percipiat, ad
ariditatem ignorantiae suae rigandam corporeos oculos et aures aperire
cogitur, ut foris aliquam saltem in rerum specie veritatis stillam
hauriat, qua sitis ejus licet non valeat omnino exstingui, vel ad
modicum valeat temperari. Hoc est enim quod Dominus per prophetam populo
suo improperat, dicens: Duo peccata fecit populus meus. Me dereliquerunt
fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, et non
valentes aquas continere (Jer. II). Scimus namque quia cisterna idcirco
foditur, ut aqua extrinsecus collecta in eam defluat, et ex ea rursum in
usus hominum transitura hauriatur. Sed haec quia venam vivam non habet,
quantumlibet magna et aquarum collectione redundans videatur, aliquando
exhauriri potest et exsiccari; quia, cum sublatum fuerit, et consumptum
quod aliunde infunditur, nihil ei de suo superest unde reparetur. Sed
fons qui vivam habet venam etiamsi modicus est, deficere tamen omnino
non potest, neque effusionis suae defectum aliquando sentit, cui sine
defectu semper de proprio incrementum accedit. Corporales igitur oculi
et aures, licet praecipua sint instrumenta, quibus via disciplinis
aperitur ad animum, quia tamen intus a fonte veritatis non veniunt
notiones rerum visibilium, ad cor hominis per angustos suae capacitatis
ductus et quasi aquas sparsim collectas in cisternam deducunt. Et quia
in eisdem rebus quas percipiunt, neque universitatem comprehendere,
neque intima penetrare valent, recte nunc dicitur: Non satiatur oculus
visu, nec auris impletur auditu. Quia humanus animus vel vivendo vel
audiendo, etiamsi aliquid quantulumcunque de veritate percipit: longe
tamen ab ejus plenitudine, suae eum conditio infirmitatis repellit. Non
ergo mirum est si humani sermonis ariditas ad explicandam rerum
difficultatem non sufficit; quia sensus etiam humanus in ejus
consideratione succumbit. Ideoque cunctae res difficiles, nec valet eas
homo explicare sermone: non saturatur oculus visu, nec auris impletur
auditu.
|
|