CAPUT 11

Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum; nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est. Jam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Existimet fortassis aliquis errorem hic illum confirmari, quo philosophi gentilium de saeculorum revolutione, et rerum omnium recursu in idipsum, mira dementia temporum aeternitatem astruere conati sunt. Dixerunt quippe rerum mutabilium seriem ab aeterno eodem ordine quo nunc cernitur cucurrisse, et sine fine, lege eadem, mundo in sua universitate nec principium nec finem habente, per saecula quaedam sibi succedentia cursuram. Saeculum magnum autem in quindecim millibus annorum constare (quem annum appellant) quo expleto, omnibus sideribus ad locum suum unde singula quaeque ab initio saeculi progressa fuerant revocatis, rursusque in exordium alterius saeculi simili ratione ac modo motum inchoantibus, subjectamque naturam simili itidem ratione moventibus: rursus eadem prorsus omnia, quem in saeculis praecedentibus ordine praecessissent, eodem nihilominus ordine, eadem essentia, eadem forma, eisdem omnino et locis et temporibus, iterato consurgere, cursumque suum ac fatum simile priori atque idem peragere: eamdem quoque legem pati, fortunamque subire; ita ut eosdem homines nasci, itidem eosdem filios gignere, eadem fortuna vivere, eadem sorte mori contingat: eumdem rerum eventum, eamdem prorsus qualitatem, eumdemque statum et procursum omnium, quae praeterita prioris saeculi tempora tenuissent. Talem autem rerum omnium revolutionem atque iterationem, in idipsum semper fuisse semperque futuram esse sine fine, ut quemadmodum recursu unius sideris per singulos annos, ad pristinum ista tum renovantur omnia; ita recursu omnium siderum totiusque naturae ad ortum per singula saecula et magnos annos ad primam conditionem reparentur universa. Hic vero error quantus sit, facile arguet ratio manifesta. Nam tempora aeterna esse non posse in hoc evidentissime comprobatur: quod omne tempus initium habuit; et sine contradictione constat quod omne quod initium habuit, aliquando non fuit. Amplius omne tempus praeteritum, aliquando praesens fuit. Omne autem tempus quod aliquando praesens fuit, antequam praesens esset, nondum fuit. Alioquin si semper praesens fuit, non jam tempus fuit, sed aeternitas. Si ergo omne tempus praeteritum aliquando non fuit, fuit quando nullum tempus fuit. Itaque, tempora aeterna esse non potuerunt; sed erat ante tempora aeternitas sine tempore, quam tempora quidem nec auxerunt cum inciperent, nec cum finientur, consument. Liquet ergo falsam esse assertionem eorum qui saeculorum aeternitatem praedicaverunt, et mutabilitatis principium sine principio fuisse testati sunt. Sed, ne forte in hoc loco error hujusmodi confirmari videatur, cum dicitur: Nihil novum sub sole; neque valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est. Jam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Quo intellectu id accipiendum sit: statim subsequentibus verbis ostendit, dicens: