CAPUT 12

Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. Nam, si priora et novissima cum praesentibus prorsus eadem essent; nequaquam praesentes homines a prioribus, et a futuris in novissimo alios diceret; nec diceret, apud eos qui post nos futuri sunt in novissimo, sed diceret, apud nos qui futuri sumus in novissimo. Nisi forte primos et novissimos ad principium et finem ejusdem saeculi referendum quis dicat, alioquin nec primos esse nec novissimos qui sine principio fuerunt, et sine fine futuri sunt. Sed primos et novissimos ad principium et finem ejusdem saeculi referre prohibet, quod ait: Jam praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Quia, dum alia saecula praecedentium, atque alia subsequentium dicit nequaquam se primos et novissimos ejusdem saeculi significasse ostendit. Ergo, quia non solum a catholica veritate, sed a ratione quoque sententia abhorret, nos dictum hoc referamus ad rerum similitudinem, quae in suis generibus sic a principio institutae sunt, ut unumquodque secundum similitudinem et formam primam originis suae propaginem extendat et nihil sit quod terminum primae dispositionis in suo genere excedat. Sic in ipsis elementis mundi, sic in iis, quae ex ipsis procreata sunt vel procreantur, omnibus natura primam dispositionem custodit, ut nihil a primo alterum, id est diversum, aut dissimile inveniri possit sub sole. Ut verbi gratia, ab initio coelum sursum, et terra deorsum. Ab initio luminaria in coelo, sol, luna et stellae, aves in aere, pisces in aqua, bestiae in terra. Ab initio volatus avibus, natatus piscibus, gressus hominibus, et bestiis quibusdam reptatus, et tractus serpentibus. Et haec omnia sicut fuerunt, sic sunt, sic permanent. Et si quando forte miraculo aliquo praeter usitatum naturae cursum accidente, aliud fiunt quam semper sunt; non tamen in toto fiunt, nec semper fiunt, ut prima illa institutio etsi aliquando intermitti videatur, nunquam tamen videatur dissolvi. Ergo et hanc confusionem regit sapientia Dei. Et quod nobis confusum est, ipsi non est. Et ideo sub sole nihil novum est; quia ab illo qui est supra solem quod temporaliter transit, ab aeterno ordinatum est. Atque ideo singula quaeque, quia in semetipsis per immutabilitatem stare non possunt, in suo tamen genere per similitudinem statum custodiunt, ut licet quod sunt, semper esse non possint singula; nunquam tamen inveniuntur aliud esse universa, quam singula. Ergo nihil novum sub sole. Quanto magis supra solem? Nam et ideo nihil novum sub sole; quia aeternum est supra solem. Sub sole et luna novum non est; nec est tamen aeternum. Aeternum enim non est sub sole aliquid, quia omne quod sub sole est, in semetipso praeterit; tamen novum non est, quia in similitudinem sui generis subsistit. Ergo sub sole nihil novum est, et nihil aeternum. Quia enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos, ideo novum non est: et quia non est praeteritorum memoria, ideo aeternum non est. Ideoque quia omne quod venit, praeterit et non subsistit, aut permanet quidquam sub sole; non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu; quia, dum intrat elabitur, et fugit, omne dum teneri putatur; et completur sententia: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quid ergo quia sub sole non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu? Supra solem eat ubi non solum novum non est aliquid, sed nec transitorium; ubi et priorum memoria et praesentia futurorum, imo omnia praeterita et futura praesentia sunt; quia nec praeteritum nec futurum aliquid ibi est, ubi praesens est omne quod est, et omne quod est ibi est. Ibi ergo et oculus visu satiari et auris auditu impleri potest: ubi consummata et plena perfectio percipitur, et percepta plenitudine aeternitas non evacuatur. Sic ergo tota haec sententia, qua sub sole nec novum aliquid nec aeternum esse dicitur, ad hoc spectare videtur, ut agnoscat homo quid vel fugere debeat vel sequi. In eo enim quod sub sole nihil novum est aeterna dispositio ostenditur. In eo autem quod nihil sub sole permanens esse potest, in iis quae sub sole sunt aeternitatem quidem significari, non tamen esse demonstratur. In ipsis ergo quae sub sole sunt, simul agnoscimus, et in eo quod nihil aeternum est, fugiendum esse quod sunt. In eo autem quod nihil novum, sequendum esse quod non sunt. Quapropter recurrat ad summam sententiam, ut quia in iis quae sub sole sunt oculi satiari, et aures impleri nec scientia possunt, quia non comprehendunt totum quod est; nec desiderio possunt; quia, etsi comprehendant, non sufficit totum quod est, nec quantum possunt permanet quod praesens est. Sciunt vanitatem esse omne quod sub sole est, et quod nihil de universo labore suo, quo laborat sub sole, homo amplius habere potest.