|
Dicat ergo: Cunctae res difficiles, ut comprehendantur ab humano sensu,
quae nec numerari possunt multitudine, nec comprehendi quantitate, nec
profunditate pervestigari. Et ideo non mirum est si sermo deficit, ubi
intelligentia succumbit; et ob hoc non valet eas homo explicare sermone,
ut rationem reddat de singulis quia omnia non novit: Non enim saturatur
oculus visu cum per se considerat; nec auris impletur auditu, cum
eruditur ab altero, ut vel intentio exiens ad inquisitionem rerum
quantum extra est, totum comprehendat, vel cognitio ingrediens quantum
intus est, totum repleat. Ergo oculus et auris nec toti mundo
sufficiunt, ut totum capiant; nec toti animo, ut totum impleant. Et
tamen per ea quae foris sunt, admonentur ut pergant illuc ubi vita est,
ubi totum inveniant, et totum capiant, quia omnia in ipso vita erant, et
vita erat lux hominum (Joan. I). Illuc ergo pergant ubi simul totum
inveniant, et totum capiant totumque possideant ubi in aeterna
dispositione jam facta sunt, quae sunt futura in tempore. Nam quid est
quod fuit? Ipsum enim idem, et non aliud futurum est in tempore quam
quod fuit ante tempora, in aeterna Dei dispositione. Nec aliud
subsequens in rerum ordine explicatur mutabile, quam quod fixum et
permanens semper fuit in illa rata et invariabili divina dispositione.
Et ut manifeste patescat quod subsequens rerum effectus cum providentia
concordat, ideo etiam in ipsa rerum serie, futurum a praeterito non
discordat. Quid est enim quod factum est? ipsum quod faciendum est. Ergo
quod fuit in providentia semper, aliquando futurum est in re; et quod
factum est jam in re, per similitudinem adhuc est faciendum. Sed non
praetereundum mihi videtur quod non ait. Quid est quod futurum est, ut
deinde subjungeret. Ipsum quod fuit, cum praeterita magis certa sint
futuris, et quia etsi non sunt, fuerunt tamen aliquando et visa sunt.
Futura autem nunquam fuerunt.
|
|