|
Si quis autem simplici expositione contentus esse non velit, habet aliud
quod in his verbis, quae supra exposita sunt, convenienter satis et
forte manifestius intelligere possit. Quia enim dixerat nec oculum visu
satiari, nec aurem impleri auditu, confestim causam adjungit, quare nec
oculum visus, nec aurem possit implere auditus; quia videlicet rerum
transitoriarum species per sensum quidem advenientes, concupiscentiam
excitant, sed cito fugientes transitu desiderium fraudant. De hoc enim
transitu sententiam subjungit, dicens: Quid est quod fuit? Jam non est:
praeteriit enim, et jam non est. Ipsum idem tale erit et id quod futurum
est: nam et ipsum cum venerit pertransibit, et cum pertransierit amplius
non erit. Quid est quod factum est? Etiam ipsum jam pertransiit, et non
est ipsum. Ergo idem tale erit et illud quod faciendum est; quia et
ipsum cum factum fuerit, pertransibit, et amplius non erit. Sed quaeri
potest quare praeterita solum et futura commemoravit, cum praesentium
rerum potius contemptum persuadere intendat? Sed hoc ipsum ad magnum
contemptum pertinet eorum quae videntur, quod ea solum in numero eorum
commemorare voluit, quae sola sensus carnis praesentia comprehendit,
quasi illa solum non esse videat, quae sola esse videntur, ut ne dicere
quidem possit, quod est. Quod est, dum est, pene nihil est: nam
praesentium momenta ita cursu festino et veloci elapsu fugiunt, ut etiam
de se loquentium sermones exspectare non possint. Nam etsi aliquando ab
interrogante secundum quid recte dici possit, est, a respondente tamen
semper verius dicitur, fuit, et non est. Sic ipsa interrogatio
responsionem quidem quaerit, quae nondum est. Sed responsio veniens
interrogationem non invenit, quae jam non est. In vera igitur
consideratione hoc solum quasi non esse vidit, quod solum esse videtur.
Quia dum simul et esse incipit ex eo quod nondum est, et esse desinit in
id quod jam non est; pene nihil est, quod est. Et idcirco nequaquam
interroga, quid sit quod est? quia et ipsum interrogantis est
respondenti quantumvis proximo, fuit jam, et non est. Recte ergo
dicitur: Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod
factum est? Ipsum quod faciendum est. Ac si diceret: Ex praeteritorum
consideratione perpendite, quid debeatis de supervenientibus exspectare,
idem enim est utrumque. Et quod fuit, et quod futurum est. Quod factum
est, et quod faciendum est. Idem est, non per essentiam, sed per
consimilem naturam. Quod enim fuit (quantum ad res), et quod factum est
(quantum ad actiones) utrumque pertransiit. Et non est jam vel quod
factum est. Similiter quod futurum est in rebus, et quod faciendum est
in actionibus, totum pertransibit, et non erit aliquid sub sole
perpetuum. Unde hoc? Quia eadem est conditio praeteritorum, et eorum
quae futura sunt, et natura consimilis. Nihil enim novum est sub sole,
nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est. Jam enim praecessit in
saeculis quae fuerunt ante nos. Et quia similis conditio est; ergo sicut
praeterita, sic et futura. Et qualia sunt putas ipsa praeterita? Audi
qualia: Non est, inquit, priorum memoria. Ergo non solum praesentia
eorum interitu sublata est, sed memoria quoque oblivione deleta est.
Magna ruina. Talia sunt et ipsa, quae futura sunt. Nam et eorum qui post
nos futuri sunt, non erit recordatio apud eos qui futuri sunt in
novissimo. Veraque sententia est: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum,
et omnia vanitas.
|
|