|
Oritur sol, et occidit,
et ad locum suum revertitur:
ibique renascens gyrat per meridiem,
et flectitur ad aquilonem.
Hoc per se distinguendum est. Deinde sequitur:
Lustrans universa
in circuitu pergit spiritus,
et in circulos suos revertitur.
Et hoc per se ponendum est.
Postea sequitur:
Omnia flumina intrant in mare,
et mare non redundat:
ad locum unde exeunt flumina revertuntur,
ut iterum fluant.
Et hoc simul conjungendum
est.
Tria ergo quaedam proponere videtur in argumentum mutabilitatis omnium,
solem, spiritum, flumina, id est ignem, aerem, humorem, ut per solem
quidem ignem, per spiritum aerem, per flumina humorem, velut a parte
totum significatum intelligatur. Superius namque terram quasi
fundamentum immobile medio loco constituit. Nunc caetera tria elementa,
id est ignem, aerem, aquam circa ipsam motu instabili fluctuantia
disponit, ut in procreandis mutabilibus, his tribus elementis motum
agendi, et quodammodo vicem artificis attributam ostendat. Terram vero
quasi materiam quamdam procreandorum omnium immobilem subjacere;
impotentem quidem agendi, sed aptam tantummodo, ut ex ea caeteris
operantibus formentur, quae creanda sunt. Per haec igitur tria elementa
in illo quarto vim suam natura exercet, quae circa illud, et in illo
discurrentia lege mirabili, et se invicem contemperantia, tam
innumerabiles formas et species rerum ex ea producunt, quot annuis
menstruis, diurnis temporum vicissitudinibus in eorum accessu et recessu
jugiter sine cessatione alternantibus demonstrantur. Quia igitur cuncta
nascentia quae de terra oriuntur et ex terra substantiam nutrimentumque
accipiunt, ab his tribus elementis vitalis motus naturam sortiuntur,
recte in eis, et mutabilitatis originem posuit, et mutabilium omnium
naturam proprietatemque expressit, ut in his pariter videamus et unde
sit quod stare non potest, quidquid sub tempore oritur, et qua via
adesse prodeat quod non est, vel quod est, ad non esse revertatur.
Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens
gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Paucis verbis rem magnam
comprehendit: de quibus aliqua nos pro tempore dicere oportet, non tamen
animum auditoris diutius in ejusmodi detinere, ne videamur contra
propositum nostrum sacram expositionem relinquentes, ad describendos
siderum cursus devolvi. Omnia quidem haec ob id solummodo dicta sunt, ut
humanus animus earum rerum quas novit relatione, commodius excitetur, et
ut per haec ad cogitanda ea, quae non novit, evigilet: et idcirco non
nobis pigrum esse debet, aut indignum videri, ad ea diligenter
intendere, quae nobis divinus sermo studuit diligenter enarrare.
Demonstrat ergo quali via luminare hoc magnum, quod sua praesentia
universa illustrat, incessabili agitatione in hoc mundi sensilis globo
circumferatur, suoque accessu et recessu varias rerum mutationes
efficiat. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur. Primum
ostendit eum circularem habere motum, et ad id semper unde progreditur
reverti, ut, quia in circulo finis non potest inveniri, cursus ejus
perpetuus demonstretur. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum
revertitur. Deinde anfractus progressionis ejus describit, dicens: Gyrat
per meridiem, et flectitur ad aquilonem, ut idipsum ad magnam rerum
mutationem pertineat, quod non semper eodem modo neque in directum
cursum suum dirigit incedens. Oritur sol, et occidit. Oritur quotidie,
quando emergens humanis praesentatur aspectibus. Occidit, quando
descendens ad inferiores partes secundum convexitatem circum actionis
suae oculis nostris se abducit. Revertitur ad locum suum; quia
impellente volubilitate subtus rursum ad ortum revocatur. Post ortum
vero ad occasum tendens, primum flectitur ad meridiem, quia obliquo
ductu praecipue cum in aestivalibus commoratur signis, ab ortu ad lineam
meridianam conscendit. Deinde autem ad occasum descendens, rursum
obliqua progressione ad aquilonem inclinatur. Potest alia adhuc in his
verbis expositio satis conveniens adhiberi, scilicet ut haec omnia non
de diuturno, sed de annuo cursu solis dicta accipiamus. Oritur quippe
nobis sol, quando per vernale aequinoctium ingrediens ad nostrum polum
consurgit. Occidit autem, quando per autumnale aequinoctium exiens ad
inferiora descendit. Gyrat per meridiem, quando in hiemalibus signis
commoratur. Flectitur ad aquilonem, quando in aestivis signis, quae polo
boreali viciniora sunt, circumfertur. Oritur ergo sol, et ipso oriente
omnia pariter, oriuntur, quae ex ejus calore reviviscunt. Occidit, et
statim igne vitali subducto universa occumbunt, quae ex ejus praesentia
viguerunt. Gyrat per meridiem, ut aestiva incendia algor temperet
hiemalis. Flectitur ad aquilonem, ut quae brumae gelu, et torpor
glacialis astrinxerat, aestivis ardoribus rursum calefacta animentur.
Vides igitur unum corpus quantas secum trahat rerum mutationes.
|
|