CAPUT 3

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Si per spiritum, aerem accepimus, congruo ordine, postquam instabilitatem coelestis elementi descripserat, eamdem quoque inferiora legem pati demonstrat, dicens: Lustrans universa in circuitu pergit spiritus. Ac si diceret: Si ea quae in coelo sunt vis naturae stare non patitur, necesse est ut ea quoque quae sub coelo sunt eadem conditio mutabilitatis moderetur. Sane quemadmodum soli? ita quoque aeri orbicularem tribuit motum, ut ejus agitatio perpetua esse demonstretur. Quod autem pluraliter subjungit: In circulos suos revertitur: hoc significare potest quod motus aeris non semper ubique idem est, sed cum alibi vehementius, alibi moderatius agitetur, ipsa ejus fluctuatio versa vice in semetipsam refusa dissimiliter moveatur; et non uniformiter conquiescat, ut non cogamur motum semel coeptum usque ad extrema extendere, ut singulae motiones impulsionesque quasi in se factae; et paulatim spatio motu languente quiescant. Sed, et illud quod ait: Lustrans, apte huic elemento tribuitur, quod sordes universas sua mobilitate ubicunque aspersas sive collectas purget ac dissipet. Sive quod sua subtilitate cuncta penetrans ubique se diffundat. Vel ad superiorem hoc verbum sententiam copulatur sic: Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu. Et hic distinctione facta, deinde sequens sententia subinfertur ita: Pergit spiritus, etc. Sol enim cursu suo universa in circuitu lustrat; quia omnes partes mundi per diversa signa oriens, vel occidens attingit. In cancro enim oriens, et occidens, aquilonem tangit. In capricorno, meridiem. In libra, et ariete, per orientem, et occidentem medium pertransit. Sequitur: Pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Secundum praecedentem expositionem, spiritum nunc non incovenienter accipere possumus igneam vim quae ab ipso sole procedens, per cuncta se diffundit, et universa invisibiliter penetrans vegetat et movet. Unde et veteres naturam esse dixerunt. Ignem artificem procedentem in res sensibiles procreandas. Vitalis enim motus, et vegetationis sensibilis in cunctis nascentibus ignea vis origo est: quae rebus omnibus incrementum subjicit, et invisibili eas nutrimento alens ac fovens, ad invisibilem tandem producit substantiam. Hanc autem occultam naturae vim cuncta moventem, et alentem poeta quoque spiritum nominavit: et nota sunt ejus verba:

Principio coelum ac terras, camposque liquentes,
Lucentemque globum lunae, titaniaque astra,
Spiritus intus alit: totamque infusa per artus,
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

(Aeneid. VI, 688.) Quamvis in his verbis illum potius errorem probare videatur, qui mundum hunc sensilem quasi anima constans ex anima et corpore, ipsamque ejus animam spiritum esse cuncta moventem asseveret. Sed quomodolibet opinio errantium exponatur, nos sano intellectu spiritum pergentem in omnia, et in circulos suos revertentem occultam naturae vim accipere possumus, quae universa invisibiliter nutrit et vegetat, et unumquodque ad certum finem legitimumque terminum perducit. Hic ergo spiritus, id est, occulta naturae vis omnia lustrat; quia per omnes rerum partes invisibiliter se diffundens, unicuique secundum suae naturae capacitatem, propriam qualitatem distribuit. Pergit, et revertitur quia universa, qui oriuntur in tempore prius per incrementum provehit, ac deinde senescentia ad originem suam reducit. Pergit enim quia in nascentibus egreditur, in crescentibus usque ad certam mensuram procedit. Revertitur, quia in senescentibus, et per defectum naturae suae retro labentibus, usque ad originis suae principium revocatur. Sic igitur singularum rerum cursus et progressiones, quasi circulos quosdam et orbes in semetipsos recurrentes recte accipimus; quia omnia temporaliter orta illuc tandem per occasum redeunt, unde per nativitatis principium exiverunt. Et unumquodque quidem secundum propriam mensuram, et tempus quo subsistit, differentem ab alio, id est, majorem minoremve excursum habere probatur. Omnia autem sicut originem unam, sic et finem unum habere noscuntur; quia omnia per occasum ad terram redeunt, quae in ortus sui principio de terra exiverunt. Sicut ergo sol oritur et occidit, et ad locum suum revertitur, sic spiritus pergit, et in circulos suos revertitur. Quia sicut in corpore solis localiter ignis progrediens, ad ortus sui principium reducitur, sic etiam naturaliter in cunctis nascentibus, motum quem per incrementum rerum erexit, per defectum et occasum earumdem ad originem suam reducit.