CAPUT 4

Sequitur tertia clausula in qua tractatur de elemento aquae, quod in ordine rerum, tertium post ignem ponitur in procreatione secundum sociatur. Quantum enim attinet ad dispositionem et ordinem rerum, primum et supremum locum ignis possidet; aer secundum igni proximum. Postea aqua tertium vendicat locum; novissimo et imo loco terra residet. In his quatuor ignis et aqua, natura quidem maxime repugnantia confoederatione tamen aequabili amica, omnium nascentium origo sunt. Et ideo si locum vel naturam attendimus, a se invicem duo haec disparata cernimus. Si efficientiam respicimus, proxima sibi utraque et amica invenimus. Igitur de elemento aquae, quod alterum cum igne fomentum vitale praebet nascentibus, quasi post ignem, et aerem tertio, vel cum igne secundo inter rerum mutabilium naturas tacendum non fuit. Et idcirco hujus quoque circuitum, et excursum in res sensibiles procreandas describit, dicens: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat. Et causam statim adjungit, quare non redundet mare omnibus in se fluminibus receptis: Quia scilicet rursum ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Ductus enim aquarum per omne corpus terrae intrinsecus, et deforis in modum venarum humorem trahunt, ut aequabiliter irrigatio in omnem partem diffundatur. Haec autem infusio ut jugis et perpetua esse possit, idcirco aquarum cursus in orbem dispositus est, et in illa perenni circuitione, ut nunquam deficiat quod desuper infunditur; quantum in parte altera deorsum fluit, tantum in altera parte per occultos meatus ad ortum revocatur. Sic et cibus corporis quodam circuitu fertur, et primum a palato in alvum descendens, ac deinde in secessum pertransiens, et in ipso ejus transitu, quasi quadam instillatione naturae, deficienti nutrimentum subjicitur, quo evaporato et exinanito, necesse est rursum ut membris fatiscentibus reparandis edendi subsidio concurratur. Quasi ergo circulus renascentis semper indigentiae in suam originem recurrens ducitur; quia dum sine cessatione quod sumptum est praeterit, semper iterato sumi necesse est, quod supplendo defectui substantiam ministrare possit. Quale ergo nutrimentum substantia cibi assidua iteratione alendo corpori subjicit: tale omnino elementorum refluxio nutrimentum in terrae corpore procreandis fetibus seminibusque vivificandis infundit. Hoc ignis, hoc aqua, hoc aer perpeti accessu et recessu sine intermissione agere non cessant, ut semper accidentia repleant et recedentia evacuent ut quia subsistere non potest vigor infusionis praeteritae ex necessitate denuo iteretur irrigatio plenitudinis reparandae. Quam ergo rerum alimenta fiduciam perpetis subsistentiae praestare poterunt, cum in rebus omnibus sic semper sine cessatione, et reparantia transeant, et deficiant reparata? Licet enim huic defectui qualemcunque consolationem praestare videatur repetita infusio; magna tamen est miseria semper ad indigentiam accipere, et nunquam indigentia accipiendi posse carere. Unde manifestum est quod omnia transitoria, et caduca vana sunt, quae a sui status soliditate jugiter, vel transitu vel defectu inanescunt. Magnum ergo hic spectaculum sanctis mentibus praeparatum est, quae norunt ex visibilibus trahere invisibilium cognitionem. Quae norunt dicere Creatori suo: Omnia in sapientia fecisti, Domine (Psal. CIII). Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI).