CAPUT 5

Ecce enim quomodo in circuitu feruntur omnia transitoria et vanitati subjecta. Et scimus quia circulus finem non habet. Quae ergo in circuitu currunt, currunt quidem, sed ad finem nunquam perveniunt. Quae ergo requies sperari potest, ubi status nullus esse potest? Ubi enim perpetuus cursus est, status nullus est. Ubi autem circuitus via est, ubi cursus certe finem habere possit, non est. Quae ergo in circuitu currunt, semper currunt et nunquam ad statum perveniunt. Semper transeunt, et nunquam subsistunt. Semper finiuntur, et finem invenire non possunt. Cum praeterierint, futura sunt; cum supervenerint, non subsistunt. Haec est via omnium mutabilium, et via omnium mutabilia amantium, et mutabilia sequentium. Nam et de impiis dictum est: In circuitu impii ambulant (Psal. XI). Et iterum: Caput circuitus eorum (Psal. CXXXIX), et pone illos ut rotam, Domine (Psal. LXXXII). Caput quoque impiorum omnium de se testatur, dicens: Circuivi terram, et perambulavi eam (Job I). Et de ipso apostolus ait: Circuit tanquam leo rugiens quaerens quem devoret (I Petr. V). Vides ergo quemadmodum perversi semper circuitum diligunt, et a circuitu non recedunt. Idcirco quae a perversis perverse amantur, etiam ipsa in circuitu omnia currunt in testimonium illis, quod circuitum sequuntur, et ipsi. Econtrario amator aeternorum dicit: Pes meus stetit in directo (Psal. XXVII). Et iterum: Dirige me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui (Psal. CXVIII). Et iterum: Rectus est callis justi (Isai. XXVI). Et alibi rursum: Ibunt, inquit, directe emissiones; et ad certum locum deducet eos Dominus Deus noster (Sap. V). O via recta, o circuitus, quo ducis tu. Et tu quo ducis? Tu ducis, et perducis. Tu vero ducis, et seducis; quia quos ducis, perdis, non perducis. O circuitus, quomodo involvis, quomodo complecteris sequaces tuos? Tu currentibus per te, neque exitum tribuis a te, nec in te perventionem. Ergo omnia transitoria et caduca per circuitus volvuntur dum transeunt, ut in eis bonum aeternitatis non quaeramus, quae cernimus semper, et sic advenire ut transeant, et sic transire ut non subsistant. Videamus ergo adhuc circuitus istos vanitatis. Dei enim sapientia, ut jam dictum est, hoc mirabiliter providit, ut rerum omnium motus in orbem ageretur, quatenus corporea natura, quae effluendo aliquando defectum sentire potuisset, semper in suam recurrendo originem dum sine intermissione recipit quod effudit, sine defectu effundat quod recipit, et sit defectus sine defectu; nec unquam desit quod possit deficere, ut semper deficiat. Unde in una eademque re, et miserum est, quod est; et mirabile quod factum est, quia in eodem opere et fragilis invenitur materia, et ratio artificis admiranda. Et contemptum quidem mundi suadet natura corruptibilis, sed succumbit mens admiratione in contemplatione rationis. Ad hanc ergo rationem intuendam post explicitum cursum rerum mutabilium noster Ecclesiastes se convertit, ut in ea mentis aciem per contemplationem exerceat; quia eam scientia sufficienter non valet comprehendere, digna studet venerari admiratione. Nam, quia mutabilitatem omnium, in tribus rerum generibus igne, aere et aqua, secundum motum moventem explicuit quam inexplicabilis eadem sit secundum motum qui movetur per singula quaeque orientia et occidentia in universitate subsequenter ostendit.