CAPUT 6

Cunctae res difficiles non valet eas homo explicare sermone: non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Cum res quaelibet in superficie sua cernitur, nondum adhuc vel causa ejus occulta, vel natura penetratur. Videtur namque quod est, sed quale sit illud quod videtur, vel quam in occulto (quo sensus corporeus accedere non potest) retineat qualitatem: cur etiam sic sit ut videtur, vel unde sic sit, vel ad quid sit, quis hominum (non dicam in rebus omnibus, sed nec in una qualibet re) ad plenum comprehendere valet? Quantis ergo tenebris homo involvitur; quanta ignorantiae caecitate coarctatur, cujus sensus vix etiam superficie tenus pauca rerum potest attingere? Qui etsi cuncta, quae sunt secundum speciem exteriorem, cerneret, nondum tamen vim latentem rerum, invisibilemque naturam penetraret. Ergo universitas rerum utroque modo homini incomprehensibilis est; videlicet et secundum exteriorem speciem, et secundum interiorem qualitatem. Singulae autem rerum, aliae quidem ex parte foras specie ad sensum veniunt, aliae prorsus absconduntur, vel quia localiter remotae sunt, vel quia etiam loco praesentes, subtilitate sui tarditatem sensus humani excedunt. Vix ergo aliqua sensus humanus in rebus attingere sufficit; nihil autem universorum, perfecte ut est, comprehendit. Ergo cunctae res difficiles sunt: et secundum universitatem videlicet, ut nec valeant attingi, et secundum singula quaeque difficiles, quia nullo sensu possunt vel intellectu plene comprehendi. Quae si ratione perfecte investigari non possunt, multo minus sermone possunt explicari. Nam hoc ipsum in rebus magis omnibus ineffabile est, quod in tanta mutabilitatis confusione nusquam bene consideranti ratio evidens et manifesta deest: quod tam bene disponitur id etiam quod in rebus bonum non est, ut quodammodo singulorum corruptio, universorum sit pulchritudo. Propterea sensus humanus in consideratione horum succumbens suaviter ex defectu suo reficitur; quia in eo quod secundum corruptionem displicet, in ordinatissima pulchritudine universitatis, etiam ipsa corruptio pulchra est et placet. Sic miro et ineffabili modo, Conditor in creatura sua simul et per corruptionem rerum punit malitiam, et per pulchritudinem delectat naturam, ut agnoscat homo in poena sua quid per culpam meruit, et in delectatione quid amisit. Quantam enim in Creatore rerum dulcedinis affluentiam esse credimus, si tam miram in creaturarum pulchritudine suavitatem invenimus? Propterea cum dixisset in tam multiplici et perplexa variaque rerum profunditate defectum humanae intelligentiae, subdit statim in pulchritudine earumdem jucunditatem naturae.