CAPUT 7

Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Cum omnes sensus corporei in rebus conditis oblectamenta sua, et quasi proprias quasdam delicias singuli praeparatas inveniant, utpote visus speciem, auditus melodiae dulcedinem, olfactus odorem, saporem gustus et tactus lenitatem. Caeteri quidem omnes corporeae necessitati, vel etiam voluptati serviunt. Hi vero duo sensus, id est visus et auditus alimenta sua magis ad spiritalem jucunditatem trahunt. Unde et illorum refectio defaecationem non habet, quia cum perceptione dulcedinis nullam trahunt massam corruptionis. Propter quod illorum refectio ad dulcedinis satietatem non pervenit; quia a percipienda dulcedine appetitum illorum nec percurrens difficultas tardat, neque succedens molestia ulla restringit. Purum ergo atque sincerum hoc alimentum sine omni mole corporea totum in refectionem animae transit; quia licet a specie corporali emanet et per corporis sensum transeat, non potest tamen retineri a corpore, quia corporeum nihil habet, nec ingerit corpulentum. Idcirco ergo visus et auditus quasi excellentiores caeteris et nihil ponderis deprimentis habentes, sublimiorem in corpore sedem sortiti sunt, ut libere et sine obstaculo ad suas delectationes effluant, vel influentes, in se sine difficultate admittant. Sane duo sunt, quae ex rerum specie per visum intrant ad animum. Et duo item, quae ex vocum perceptione ingrediuntur per auditum. Per visum namque ad animi cognitionem ex rebus pervenit substantia et forma. Ex vocibus per auditum, significatio et melodia. Et idem operatur in animo per visum substantia ex rebus, quod per auditum significatio ex vocibus. Itemque idem facit per visum in animo forma ex rebus, quod per auditum melodia ex vocibus. Duo quippe sunt, quibus animae rationalis natura tota disponitur, videlicet cognitio et affectus, id est sapientia et amor. Quae duo si anima perfecte obtineat et legitime disponat, beata est. Si vero vel in his quantum natura expetit obtinendis deficiat, vel obtenta, contra naturam pervertat, in ea procul dubio parte qua vel defectum vel confusionem horum patitur, misera, necesse est, efficiatur. Tota ergo animae rationalis substantia his duobus regitur, id est cognitione et affectu, ut per sapientiam quidem veritatem inveniat, per amorem autem amplectatur virtutem. Ut igitur ob beatitudinem rationali animae etiam exteriora servirent, posita sunt in corpore humano haec duo instrumenta sensuum, ut per ea ad animam notiones visibilium ingrederentur atque in ipsa sapientiam sive virtutem, vel si omnino non esset, efficerent, vel si minus esset augerent. Ergo essentia rerum per visum ad animam ingrediens, et vocum significatio per auditum scientiam pariunt. Forma vero rerum per visum intrans, et melodia vocum per auditum ad jucunditatem animum accendunt. Quoties enim foris sive rerum specie visus afficitur, sive auditus vocum dulcedine demulcetur, evigilat animus intus miris affectibus, illi quo exterius tactum se sentit, respondens. Et fit nonnunquam, ut per eam quam sensu corporeo trahit dulcedinem, redeat ad invisibilium bonorum recordationem et quodammodo ex similitudine, admonitus inenarrabili desiderio illud incipiat concupiscere: cujus quasi umbram et imaginem in affectu corporali se sentit percepisse.