|
Dicat ergo Ecclesiastes: Non saturatur oculus visu nec auris impletur
auditu. Quia per hos sensus, visibilium pulchritudo, dum animum
jucunditate in sui contemplatione afficit, inenarrabilem in eo
concupiscentiam invisibilium bonorum accendit. Quae videlicet
concupiscentia ineffabilem dulcedinem sitiens, visu vel auditu corporeo
quo excitatur quantamcunque jucunditatem afferant, irritari potest
potius quam expleri, et sermone humano quantumlibet profusus fuerit vel
disertus, etsi tenuiter vix dicitur, nunquam perfecte explicatur. A
specie enim visibilium rerum, quasi quaedam tantummodo rationalis animus
semina concipit gaudiorum; sed excrescente mox in immensum desiderio
parturit ipse et non se capit in tanta jucunditate. Nemo ergo visibilium
rerum aspectum castis mentibus noxium putet; quia, si videre opera Dei
omnino noxium foret, nequaquam ab ipso videndi usus creatus fuisset.
Opus enim Dei quasi verbum illius est, per quod nobis loquitur, et ipsi
oculi quasi instrumenta sunt quibus per contemplationem verba Dei
percipiuntur. Sicut ergo auris instrumentum est ad percipiendum verbum
hominis, sic oculus instrumentum est ad percipiendum verbum hominis, sic
oculus instrumentum est ad percipiendum verbum Creatoris. Propterea
congrue in humano corpore, et oculi coram positi sunt, et aures a latere
constitutae, quasi per hoc nobis significetur quod nostra intentio
secundario dirigi debeat ad proximum, principaliter ad Deum. Recte ergo
ut ostenderetur qualiter ex consideratione rerum visibilium, nascitur in
animo desiderium aeternorum, soli oculi et aures commemorantur. Quia his
solis fere sapientiae et virtuti via patet ad animum, quia, dum
visibilium pulchritudinem prae caeteris sensibus meram percipiunt, soli
interius amorem invisibilium bonorum sincerius accendunt. Cunctae res
difficiles non valet eas homo explicare sermone.
|
|