CAPUT 9

Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Mirum est. Cor humanum toti mundo non sufficit, et totus mundus cordi humano non sufficit. Quare cor humanum toti mundo non sufficit? Quia cunctae res difficiles nec valet eas homo explicare sermone. Quare cordi humano totus mundus non sufficit? Quia non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Ergo scientia succumbit, affectus transcendit. Tendit se scientia quantum potest, et totum capere non potest; amor vero totum haurit, et adhuc satiari non potest. Quare hoc? Quia scientiae charitas supereminet, nec dicit: Sufficit cor humanum, donec ad illum pervenerit, et illum invenerit a quo factum est ut esset, et ad quem factum est ut in illo beatum esset. Omnis jucunditas, omnis suavitas, omnis pulchritudo rerum conditarum afficere cor humanum potest; satiare non potest, nisi sola illa dulcedo ad quam factum est. Nam species rerum visibilium quasi venae tantummodo quaedam sunt, per quas invisibilis pulchritudo se manifestans ad nos usque emanat. Et ideo, cum ista sensum nostrum atque affectum in se naturaliter provocant, non quidem desiderium replent, sed ad inquirendam Conditoris speciem et ejus pulchritudinem concupiscendam irritant. Ergo ista omnia quae foris videntur ad provocandum affectum humanum, non ad satiandum facta sunt, ut ab eis excitatus surgat et ea auctus transcendat. Quapropter non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quia delectat quidem quod pulchrum factum cernimus, sed non sufficit, nisi illum qui fecit, inveniamus.