|
Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem: et proposui in animo meo
quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole.
Sermones sapientium et aenigmata eorum scrutari, et eam quae intrinsecus
abscondita est sapientiae dulcedinem ad gustum elicere, speciemque ejus
in lucem proferre quis potens est? Scriba doctus in regno coelorum qui
profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII), si nobis adveniat,
ecce ille qui dedit Deus sapientiam et intelligentiam adaperire eam et
manifestare, ut sciant homines, quoniam in ipsa est vita. Sed nos quid
sumus? tenebrae ad lucem ut comprehendere cogitemus quod abscondit Deus
ab oculis hominum, amicis suis revelare secretum sapientiae suae. Quid
facimus nos? Ergo non meditabimur in mandatis ejus, neque investigabimus
semitas illius, et requiescere poterit cor nostrum donec inveniat illam.
Tantum ipsis sermonibus persequamur illam: et si forte inventio
differatur, pascat interim nos inquisitio illius super omnia; si
inventam non possumus, tamen quaesitam doceamus. Ecce Ecclesiastes
noster hucusque de rerum mutabilium vanitate disputans brevi sermone tam
multa complexus est, ut in illis ejus verbis hoc nobis mirabile
appareat, quo pacto totum et de toto totum, ita dictum sit, ut ad
brevitatem quidem nihil minus; ad evidentiam vero nihil amplius dicendum
videatur. Sed hoc sapientia fecit quae in toto tota est, et in singulis
tota. Nec in singulis tota contrahitur, nec in toto tota dilatatur; sed
tanta in singulis quanta in toto, et in toto talis qualis tota in
singulis, quia nec unitas minor se esse potest, nec immensitas major.
Ipsa ergo sapientia in hoc brevi sermonis corpore totam universitatis
effigiem expressit, ut parvi in parvo magnum videamus, quia in seipso
totum non possumus. Et vidimus illic totum mundum, et agnovimus vere
universorum nihil esse quod maneat, sed fluere ac pertransire omnia quae
sub sole sunt, veramque constare sententiam, quod omnia vanitas. Nunc
ergo postquam nobis demonstravit qualia sint ea quae nobiscum facta
sunt, transit ut doceat nos quid sentire debeamus, aut exspectare de iis
quae a nobis fiunt. Quia si id quoque vanitati subjectum est quod Deus
fecit, dubitari non potest omnino vanum esse, et multo magis vanum, quod
homo vanitas facit. Hoc est quod modo ingreditur demonstrare omnia
videlicet opera hominum quae sub sole fiunt vana esse, et nihil amplius
habere hominem de universo labore suo quo laborat sub sole. Ut autem
suae assertioni fidem faciat, seipsum in exemplum proponit omnium quae
dicturus est, asserens se cuncta quae loquitur experimento didicisse ac
probasse vera. Et idcirco talem proponit suam personam, ut non
incredibile videatur harum rerum omnium eum experimentum habere
potuisse. Propterea potentiam et dignitatem suam demonstrat rex Israel
in Hierusalem. Sapientiam quoque ostendit. Et praecessi sapientia omnes
qui fuerunt ante me in Hierusalem. Divitias enumerat, domos, vineas,
hortos, pomaria, piscinas, servos, ancillas, armenta, greges, aurum,
argentum. Postremo ne quid defuisse putetur, luxum quoque et voluptatem
adjungit. Cantores, cantatrices et delicias filiorum hominum: et omnia,
inquit, quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor
meum quin omni voluntate sua frueretur in iis quae paraveram. Et in iis
omnibus per omnia rerum experimenta cucurrisse, nihilque se praeter
vanitatem et spiritus afflictionem curamque superfluam invenisse
testatur in cunctis quae fiunt sub sole. Quae autem sint illa quae fiunt
sub sole, supra jam dictum est. Sed ut competentius sermo ad ea quae
sunt dicenda transeat, breviter nunc et summatim repetemus quae dicta
sunt.
|
|