CAPUT 2

Per solem namque tempus significari ostendimus, propterea quia per solem praecipue omnis temporum mutabilitas atque vicissitudo distinguitur, ut idem intelligatur per id quod dictum est, sub sole, ac si dictum fuisset sub tempore. Rursum, ut evidentius pateret quae essent illa quae sub tempore facta auctor vanitatis argueret, distinximus alia esse quae facta sunt cum tempore, alia quae facta sunt in tempore. Eorum item quae facta sunt in tempore, alia facta sunt in tempore, non sub tempore, alia in tempore, et sub tempore. Et ea quidem quae facta sunt sub tempore, magis subjecta sunt tempori, et obnoxia mutabilitati, quia in tempore coeperunt et pariter finientur in tempore, atque ideo ne se ad aeternitatem aliquatenus extendant quodammodo tempore concluduntur; quia eorum tempus et praecessit initium, et subsequitur finem. Tamen in his ne prorsus vanitas dominetur, et non inveniat veritas sub sole ubi caput reclinet (Matth. VIII), excepimus quaedam ex his quae fiunt sub tempore, et eis si vanitatem prorsus non tollimus, servire tamen vanitati prohibemus. Eorum quippe quae fiunt sub tempore, alia fiunt pro tempore, alia fiunt pro aeternitate. Et ea quae sub tempore fiunt pro tempore, actu et fructu vana sunt. Ea vero quae sub tempore pro aeternitate fiunt, actu quodammodo vana sunt, sed fructu non sunt; quoniam et si transeant in opere, permanent tamen in retributione. Quapropter ejusmodi etsi plene vanitatem non evaserunt, non tamen vanitati sed veritati serviunt; neque in eis omnino vanum est quod sunt, quia vanitas non est pro quo sunt. Illa vero quae sub tempore et pro tempore fiunt, prorsus vanitati subjecta sunt; quia, et quod in illis est vanum est, et vanitas pariter quod ex illis est. Et haec sunt illa de quibus in praesenti agitur. In quibus sub sole nihil praeter vanitatem et afflictionem spiritus, vel cum fiunt, vel cum facta sunt: ab eis, qui transitoria diligunt, invenitur.