HOMILIA IV.

De rerum vanitate, et hominum occupatione
pessima.


CAPUT 1

Et tamen in his ipsa vanitas quasi per quosdam gradus ad incrementum consurgit, et corruptio velut a modico excrescens, paulatim aucta semper in pejus procedit. Nam in eis prima origo vanitatis invenitur, curiositas, deinde cupiditas, postremo voluptas. Inter quas prima quidem ad concupiscentiam oculorum pertinet; secunda ad ambitionem saeculi; tertia ad concupiscentiam carnis. Per quas videlicet vanitates humanus animus a summa veritate defluens in tantum praecipitatur, ut carnalibus tandem desideriis pressus totusque voluptatum illecebris devinctus suae originis non solum per se reminisci non valeat, sed nec admonitus quidem velle possit aut non esse quod male est, aut esse quod male non est. Nam quod est, male est, et quod esse deberet, male non est. Et quod vult aut non esse, quod est, aut esse quod non est: hoc utroque pejus est. Hoc igitur noster Ecclesiastes exemplo sui demonstrare hic incipit, scilicet qualiter humanus animus per hos errorum gradus a summa veritate in vanitatem corruat, et ipso suo vitio se propellente semper in deterius eat. Veritati enim inhaerere, et ipsam propter se diligere veritatem, verum bonum ejus esse debuerat. Cum ergo veritatem deserit et se ab illa, adversionem mentis deflectit, hanc primum repulsus, erroris sui poenam patitur, ut ipsam quam in se, et propter se amare noluit veritatem, jam pro vanitate quaerere incipiat, et quia desiit illud unum contemplari in quo omnia videret, modo non tam veritatem quam novitatem affectans, multa scire concupiscat. Quia enim illam in qua vera mentis refectio est internam contemplationem perdidit, in earum, quae foris sunt rerum cognitione quasi cibum intelligentiae esuriendo requirit. Sed quia in eis, quae extrinsecus apparent universis nequaquam perfecta cognitio veritatis inveniri potest, incipit miser defectus sui aerumna languens, quasi quodam fastidio de aliis semper ad alia appetenda discurrere, et priora abjiciens quasi vacua, et sterilia sperat se desiderii sui effectum in iis quae supersunt posse obtinere, tam stultus et caecus, ut cum se in iis semper frustrari videat, nec unquam ad desiderii finem pertingere, nequaquam tamen haec aliquando quasi vana et infructuosa cesset ambiri. Sed hujus tam impudentis desiderii et stultae curiositatis, qua se in cognitione visibilium rerum supervacue extendit, et sui Creatoris cognitionem in qua sola vera beatitudo constat, aut habitam negligit, aut non habitam quaerere dissimulat, justa tamen poena subsequitur; quoniam ibidem ubi perverse delectationem quaerit, nihil praeter dolorem et spiritus afflictionem invenit. In tanta enim occupatione majorem viribus difficultatem reperiens, quasi quodam pondere anxietatis suae opprimitur, quia dum eum ad quaerendam in hujusmodi sapientiam ubi inveniri non potest, desiderium impellit, multitudine pariter distrahitur et profunditate reverberatur. Hic est ergo labor et afflictio spiritus, quo mens stulta et impudens merito pro sua temeritate atteritur, dum non solum Creatorem suum obliviscens, sed semetipsam quoque negligens, in rebus infimis, quae ad salutem non pertinent, investigandis occupatur. Et tamen aliquando scientia tali vanitate quaesita, tantoque labore ex parte quantulacunque inventa, animum per superbiam inflat, et de curiositate ad elationem quasi de vanitate ad vanitatem praecipitat. Quae videlicet elatio ambitionem saeculi inducens, dum laudis cupidum efficit, ad amorem pompae et gloriam divitiarum animum accendit, ut dum de boni interioris gloria ad appetitum exterioris labitur, semper ad deteriorem vanitatem praecipitetur. Sed neque hic stare potest semel coepta corruptio. Nam bona carnis sicut prius dum non habentur, ut quaeri debeant, cupido blandiuntur per speciem; ita postea dum possidentur fractum enerviter, et emollitum usu illiciunt ad voluptatem. Sicque miser animus post amorem vanae laudis, post ardorem magis vanae cupiditatis, novissimae ad appetitum voluptatis inflammatur, ut jam etiam in carne vanitatem seminare incipiat, ut post de carne caro factus fructum vanitatis in corruptione metat. Hic est enim fructus vanitatis, ut mens misera tandem carnalibus desideriis obruta, et voluptate carnalium desideriorum sopita, intantum obdormiat ut jam nunc sapientiam non solum veritate, sed nec specie quidem requirat. Tantoque avidius totam se ad carnis voluptatem male dulcem experiendam effundat quanto magis interius fatigata, et ab inquisitionis suae intentione repulsa, de invenienda veritate desperat. Et quia supra se tendens per inquisitionem labore se atque difficultate nimia succubuisse considerat ad aliam se, et quae sine labore haberi valeat consolationem tota aviditate relaxat, sed, et ibi quoque vanitatem inveniens, requiescere non sinitur; quia in carnis voluptate fugientem delectationem nec cum praesens est retinere potest, nec cum praeterierit revocare. Sicque undique fatigata et dissipata procella vanitatis suae concutitur, ut per idipsum quo male delectata abiit, salubriter tandem afflicta redire compellatur. Et saepe gravis quaedam sit lucta in animo, ut dum se in infimis delectari pariter, et affligi considerat, magno desiderio amore libertatis dilecta etiam, si fieri possit, deserere concupiscat. Hanc igitur luctam, et tumultuationem humanae mentis per varia vitae mortalis studia, in verbis sequentibus omnium causam in se per sententiam transumens Ecclesiastes exprimet: et qualiter de vanitate curiositatis ad vanitatem pompae, et ambitionis, ac deinde ad vanitatem voluptatis corruat, ostendet sicut in serie libri ac ordine demonstratur. Sed quia, quae in praefatione dicenda erant, explevimus: nunc ad exponenda verba narrationis ejus revertamur.