|
Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem. Primum mihi hoc nequaquam
praetereundum videtur, quod quidam hunc librum Salomonem in poenitentia
existimant conscripsisse: et quod idcirco in eo vanitatem mundanarum
rerum, et maxime carnalis voluptatis tam studiose arguat; quoniam ipse
experimento cuncta didicerit deliciarum luxu corruptus, et blandimentis
seductus mulierum. Et quod idcirco noluit dicere: Rex sum Israel in
Hierusalem; quia deposita regni purpura, de solio suo jam descenderat,
contemptaque quam male tenuerat potestate, in habitu poenitentiae reatum
suum plangebat, ideoque ait: rex fuit in Hierusalem. Atque utinam hoc
verum esse constaret, et tam certum de poenitentia illius, quam non
dubium de culpa testimonium haberemus! Nunc autem, quia dubia pro certis
affirmare non possumus; illa quae dubia non sunt prosequamur. Ego
Ecclesiastes. Seipsum, ut diximus, in exemplum proponit omnium, quae
dicturus est, quatenus verbis illius eo citius auditores fidem
adhibeant, quod cum non audiendo solum, sed experiendo intelligunt
didicisse, quae docuit. Ac si diceret. Ego qui vos doceo expertus sum
universa quae dico. Nam, quae sit vanitas in culmine terrenae
potestatis, quis scire melius potuit? Ego quippe fui rex Israel in
Hierusalem. Satis magna sublimitas in tanto populo, et in tam nobili ac
famosa civitate regnare, seque in regni solio videre cunctis, et
potestate Dominum, et honore praelatum. Et haec quorsum? Fui, inquit.
Quasi dicat: Jam non sum; quia etsi sum, idipsum jam nihil esse agnosco
quod sum. Et quomodo ad id pervenerit ut nihil se esse agnosceret,
deinde prosequitur dicens:
|
|