|
Proposui in animo meo quaerere, et investigare prudenter de omnibus,
quae fiunt sub sole. Quasi diceret: Ego exterius potestate tumidus et
interius scientia inflatus, altiora me quaerere conatus sum. Sed ubi
inaniter praesumendo supra me tumui, ibi deficiendo veraciter
directionem mei agnovi. Proposui in animo meo quaerere et investigare
sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Magnum propositum si ad
effectum venire potuisset, sed mens humana quomodo ad tanta sufficeret?
Magna igitur superbia mortalem hominem de tam multis praesumere, et
rursum magna curiositas tam multa appetere. Proposui, inquit. Videte
quomodo elationem sonant omnia. Non ait, cogitavi; sed proposui, ut
saltem venialis fuisset, et humana tentatio si subito ac transitorie,
sicut nonnunquam solet, tumida cogitatio animam tangeret: et tamen per
consensum recepta, vel approbata non fuisset. Nunc vero non solum elata,
verum etiam caeca mens, ad tantum erroris profundum corruit, ut non
solum id quod inordinatum erat facere cogitaret, sed etiam id quod
impossibile fuerat implere se posse praesumeret. Proposui in animo meo.
Ingens conatus. Et quae? Quaerere, et investigare. Quaerere ignota, et
investigare profunda. Quomodo? sapienter. O cor insipiens! Ergo
sapientiam non quaeris, sed tantummodo per sapientiam, quaerere te
profiteris: hoc enim dixisti: Proposui in animo meo quaerere, et
investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Si ergo sapienter
quaeras, per sapientiam quaeres. Et dicis: Utique sic; per sapientiam
quaeram. Male enim quaererem, si per sapientiam non quaererem. Nam si
sine sapientia quaererem, etiamsi sapientiam quaererem, insipienter
quaererem. Sapientiam vero insipienter quaerere, idipsum jam sapere non
esset, sed desipere. Quapropter sapienter quaeram, et per sapientiam
quaeram, et sapientiam quaeram. Dic ergo mihi sapientiam per quam
quaeres, ubi quaeres? et per quam sapientiam quaeres sapientiam. Per
quam quaeris? Jam, inquit, habeo sapientiam per quam quaeram et ideo per
sapientiam quam habeo, quaeram; et sapientiam per quam quaeram, non
quaeram. Quid quaeres? De cunctis, quae fiunt sub sole. Quid est de
cunctis? Quare non dixisti cuncta quae fiunt sub sole? Quia, inquit,
majus aliquid, et multo majus proposui. Nam ea quae fiunt sub sole
cuncta visibilia sunt, et ideo si magnum est, summum tamen non est
quaerere et investigare ea quae oculo comprehendi possunt. Idcirco illa
non quaeram, sed de illis quaeram. Quaerere et investigare de cunctis
quae fiunt sub sole. Non illa quae videntur, sed de illis quae videntur
illa quae non videntur. Non illa, quae fiunt sub sole, quae videntur;
sed de illis, quae fiunt sub sole, rationes et causas eorum, quae non
videntur. Haec ergo proposui, quaerere, et investigare sapienter de
cunctis, quae fiunt sub sole. Magnam profecto sapientiam habes. Quis
tibi tantam sapientiam dedit? Homo es tu, et quaeres sapienter de
cunctis, quae fiunt sub sole? Unde tibi talis sapientia: Deus, inquis,
dedit. Videamus modo. Non enim indiscussus pertransibis. Volumus enim
prius scire utrum possis de semetipso rationem reddere, qui cum tanto
proposito advenisti, ut putes eorum, quae fiunt sub sole, omnium
rationem investigare. Dic ergo in illa sapientia, per quam rationem
omnium investigare proponis, tuam saltem possibilitatem adhuc agnoscere
potuisti: ego, inquit, nisi sperassem me ipsam rem posse ad effectum
perducere, quod omnino impossibile crederem, et si facere cogitarem,
nequaquam tamen me facturum proponerem. O cor insipiens! Hoc est quod
dixi; quia non cognovisti te, idcirco praesumpsisti appetere quod erat
supra te, in altero caecum, in altero tumidum, in utroque stultum. Tu
ergo investigabis sapienter de cunctis, quae fiunt sub sole. Investiga
modo, satage, da operam. Quaere, et invenies. Quid invenies? Sapientiam
invenies. Quam sapientiam? Ut cognoscas tuam stultitiam. Quaeres enim et
non invenies quod quaeres; laborabis et non proficies, et sola vexatio
dabit intellectum auditui.
|
|