|
Hanc enim occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut
[distendantur] occuparentur in ea. Recte et juste, ut quia in veritate
stare noluerunt per multiplicitatem divisi distendantur et occupentur in
vanitate. Propterea, inquit, vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce
universa vanitas et afflictio spiritus, Deo gratias. Modo primum sapere
coepisti. Modo video te sapientiam habere, per quam possis quaerere, et
investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Sapienter enim
invenisti et sapienter intellexisti quod universa vanitas et afflictio
spiritus. Velim tamen scire unde ista tibi poenitudo tam subita. Magnum
quoddam exspectavimus, et illud propositum grande omnes non attentos et
exspectantes jam fecerat. Quis enim de tanta promissione exiguum aliquid
exire posse putaret? Quaerere, et investigare sapienter de cunctis quae
fiunt sub sole. Et qui postea: Hanc occupationem pessimam dedit Deus
filiis hominum, ut distendantur in ea. Quam occupationem dicis? Hanc
inquis, ut proponant in animo suo quaerere et investigare sapienter de
cunctis quae fiunt sub sole. Quare ergo tu hanc occupationem pessimam
dicis: Quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole?
Tolle, ait, sapienter. Non enim occupatio pessima, esset sapienter,
quaerere et investigare de cunctis quae fiunt sub sole. Sed quis hoc
potest? Supra hominis sensum est causas investigare omnium et
comprehendere rationem universorum quae fiunt sub sole. Ergo proponi
potest, fieri non potest quaerere et investigare sapienter de cunctis
quae fiunt sub sole. Multa enim latent et absconduntur plurima et cuncta
reservantur in posterum, nec debet investigari quod fieri non licet.
Ergo quod non potest sapienter fieri, non potest sapienter proponi,
etiamsi proponitur sapienter fieri. Ego igitur insipienter proposui quod
sapienter facere non potui, quaerere et investigare de cunctis quae
fiunt sub sole. Utrobique insipiens, et dum proposui quod non potui, et
dum feci quod non debui, tertia adjuncta insipientia: quod utrumque
ignoravi. Quaesivi tamen et investigavi quod quaerere et investigare
proposui, quaesivi, et non inveni quod quaesivi. Aliquid tamen inveni:
scilicet non posse me quod credidi, et ibi agnovi quod hanc occupationem
pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea. Ergo
insipientem fuisse profuit; sed tamen insipientia, sapientia non fuit.
Data est tamen insipientia, ut ad sapientiam erudiat filios hominum.
Dimissi sunt sibi, ut agnoscant se, et agnoscentes damnent, et fugiant
quod facti sunt ex se. Hanc ergo occupationem pessimam dedit Deus filiis
hominum ut distendantur in ea. Quia enim mens hominis in illo uno bono
stare noluit, in quo potuit feliciter requiescere, et sine distractione
vel occupatione, summae veritatis plenitudinem possidere, projecta foras
extra semetipsam in multiplicitatem rerum visibilium spargitur, et
veritatem quam intus caecata a fonte haurire non potest, quasi per
rivulos quosdam visibilium arescentibus praecordiis saltem fugere
conatur. Sed quo magis se foras per intentionem ad visibilia fundit
tanto magis intus ab invisibilium cognitione tenebrescit; quia dum
amplius per exteriora spargitur, magis ab interioribus aversa caecatur.
Unde bene Cain cum scelus suum detectum cerneret, et majori scelere
reprobus, de venia sceleris desperaret, legitur dixisse ad Dominum. Ecce
ejicies me hodie a facie terrae! et a facie tua abscondar: et ero vagus
et profugus super terram (Gen. IV). Reproba etenim mens ejecta a facie
Domini absconditur, dum se per exteriora spargens, tanto magis ab
interni luminis aspectu tegitur, quanto magis in iis quae foris sunt,
cogitandis semper occupata tenetur. Unde bene illic dicitur, vagus et
profugus. Vagus enim per inordinatam concupiscentiam, et profugus per
peccatricem conscientiam, dum se in concupiscentia per cogitationem
dividit, et in conscientia per desperationem avertit, ipse sibi peccator
ne redire valeat, ad se lumen veritatis abscondit. Ergo hanc
occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea.
Quare dedit, ut distendantur in ea? Ut se tendant et distendant,
laborent et deficiant, et revertantur et sanet eos. Si enim in
occupatione sua non distenderentur neque laborarent, dulcis fieret nimis
ipsa occupatio, et nollent illam deserere, neque redire amplius,
concupiscerent ubi veritas est. Propterea dedit illis occupationem
pessimam Deus, ut distendantur in ea. Agamus pietati ejus gratias, quia
laborare nos fecit in malo nostro, in aversione nostra; quia sepivit
spinis viam nostram ut revertamur et convertamur ad ipsum virum et
sponsum et amicum animae nostrae, quia bene erat nobis tunc magis quam
nunc. Hoc autem non intelleximus nos et putavimus nobis bene esse cum
male erat. Et ideo aspersit ipse amaritudinem et absinthium, et fel in
poculum dedit super male dulcem et blandientem ad mortem aversionem
nostram et occupationem pessimam. Et dedit hanc occupationem pessimam
filiis hominum ut distendantur in ea. Occupatio enim est distractio et
illigatio mentium quae avertit et dissipat et illaqueat animas ne
cogitare pervaleant ea quae salutis sunt, et ideo occupatio. Quare
pessima? Quia est et alia mala occupatio, sed non pessima; et ipsa est
quae circa necessitates vitae mortalis versatur, et sollicita est erga
plurima; et ipsa occupatio mala est; et ut amplius aliquid dicamus, ipsa
malitia est, ut de illa recte dictum intelligatur: Sufficit diei malitia
sua. (Matth. VI). Haec ergo occupatio miseriae vitae mortalis necessaria
est; postea a gloria vitae immortalis absorbenda: et ideo mala est ad
miseriam, sed mala non ad culpam; quoniam si poenam habent a beatitudine
alienam, culpam non habet justitiae ac veritati contrariam. Occupatio
autem curiositatis qua se mens ad illicita extendit, et instat scrutari
et investigare quod ei scire aut non convenit, aut noxium est: ipsa est
pessima occupatio, quia, dum se dilatat ultra mensuram, aut affectum
capit, et animum per inanem scientiam inflat; aut si apprehendere non
valet per dilationem et desperationem fatigat.
|
|