HOMILIA VI.

Quid sit distendi in occupatione pessima.


CAPUT 1

Hanc ergo occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea. Quid est distendantur? Exterius intumescant, interius inanes fiant. Nam quod distenditur foris quidem majus apparet; sed unde extrinsecus incrementum accepisse cernitur, inde veraciter interius soliditatem amisisse comprobatur. Dum enim ultra se pertingere nititur in id quod non est, in semetipso deficere incipit, et inanescere ab eo quod est. Sic nimirum mens humana dum per curiositatem ad inquirenda ea quae extra ipsam sunt, tenditur ne semetipsam considerare valeat, ipsa suae inquisitionis occupatione praepeditur. Hanc ergo occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea. O pessima occupatio! o distentio perniciosa! quo trahis animum? Quantum promittis, et quantum tollis? Promittis homini totum quod ipse non est, et tollis totum quod ipse est. Quid si totum dares quod promittis, et totum tolleres, quod tollis? Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. VI.) Quanto magis modo, quia fallaciter totum promittis, et veraciter totum tollis? Pessima es distendens et dissipans, affligens et crucians animos: quibus dominaris illa semper appetenda suggerens, quorum inquisitio aut noxia sit, aut vana; inventio vero multo magis aut inutilis, aut perniciosa. Si ergo dulcis esses, et sine labore animos possidere valeres, quis malitiam tuam unquam deprehenderet? Nunc autem ipse labor et afflictio quam mentibus ingeris odiosam te faciunt, et facilius quod promittis vanum esse agnoscitur, dum id quod infers durum esse sentitur. Sic multos erudis ad sapientiam, qui tunc demum plene deprehendunt, quanta post te sequatur vanitas, cum sentire coeperint experiendo quanta in te lateat laborantibus difficultas. Propterea iste adjunxit et ait: Vidi quae fiunt cuncta sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus (Eccle. I). Vidi, inquit, ubi, vidisti? Quis te docuit? Faciendo, inquit, vidi; experiendo cognovi. Quid fecisti? Preposui, ait, in animo meo quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole (Ibid.). Et ecce quaerere coeperam et investigare, et existimavi me in tam operoso studio exitum aliquem invenire. Extendi ergo animum meum quantum potui; cogitationem meam in omnia circumlustranda diffudi. Abstuli somnum ab oculis meis, nec dedi requiem cordi meo nocte ac die donec invenirem quod quaerebat anima mea, ut invenirem rationem de omnibus quae fiunt sub sole. Sed quis finis in tantis conatibus esse potuisset? Feci et defeci, conabar et repellebar, donec contabuit anima mea et sensus contenebrati sunt, quoniam in tanta rerum multitudine et veri latentis profunditate, dum intellectus et spargi inciperet et reverberari, pondus laboris et inextricabilis luctae angustiam ultra sustinere non valui. Tunc in memetipsum reversus et quasi repulsus ab illo cui obniti conabar denso ac immeabili latentis naturae invio; cogitare coepi stultum esse et vanum illarum rerum scientiam tam pertinaci studio hominem mortalem quaerere, quae non solum extra ejus naturam factae sunt, sed nec saluti ejus sive sciantur adjicere quidquam possunt, sive nesciantur auferre. Ibi ergo vidi quod hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum; ut distendantur in ea, quia cuncta quae fiunt sub sole, universa vanitas et afflictio spiritus. Nam quia fructum non habent, vana sunt, et quia affligunt, noxia. Possidentes quippe non adjuvant, et quaerentes se affligunt. Sine labore enim quaeri non possunt, sed possunt sine utilitate possideri. Animus namque statim ut cura ac desiderio quaerendi atque inveniendi ea occupatus fuerit, et se per curiositatis studium ac sollicitudinem cupiditatis in ea diffuderit digna temeritatis suae poena affligendus; et multiplicitate spargitur, et difficultate reverberatur. Vidi ergo cuncta quae sub sole fiunt, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Vidi et hoc ipsum vanum fuisse quod proposui in animo meo, quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Vidi vanum esse quod occupantur filii hominum occupatione pessima ut distendantur in ea: et hoc totum vidi cum expertus sum, et vidi quantus labor et afflictio spiritus esset in eo quod proposui in animo meo, quaerere et investigare sapienter de cunctis quae fiunt sub sole. Et vidi quia universa vanitas et afflictio spiritus in omnibus quae fiunt sub sole. Haec ergo vidi. Quare autem similiter non vident omnes filii hominum occupationem pessimam, quam dedit eis Deus ut distendantur in ea, ut intelligant et videant vanitatem et afflictionem spiritus, in omnibus quae fiunt sole? Quare laborant et non sentiunt; affliguntur ac dissipantur; et distenduntur in occupatione pessima, et non intelligunt vanitatem suam et afflictionem spiritus in omnibus quae fiunt sub sole? Quia, inquit, perversi difficile corriguntur. De quo dicamus latius.